Stoa Consortium

Colloquia Scholastica (Anglice)

Haec pagina ultimum mutata est: 2011-04-07.

Discipuli magistrandi et professores qui cum Instituto Studiis Latinis Provehendis conjunguntur nunc operam variis instrumentis dant, quibus liceat neo-latinis scholasticis colloquiis et uti et frui. Haec colloquia plerumque decimo sexto saeculo in lucem sunt edita (vide chronologiam). Haec est pagella principalis ubi aditus in hoc inceptum praebetur.

Credita: Totius incepti moderator est Ross Scaife. Gratias agimus Johanni Clark, Marco Lauersdorf, necnon Dorotheae Porter quippe qui auxilium magno cum animo dederint colloquiis in taeniis servandis. Haec colloquia potuimus colligere et secundum normam TEI describere stipendio dato ab Cultural Heritage Language Technologies quod inceptum Jeff Rydberg-Cox moderatur qui pecunias accepit ex "US National Science Foundation" et "European Commission Directorate of Information, Science and Technology".