Up: 1.3. Domestica confabulatio Previous: 1.3.1. Introduction to Domestica confabulatio Next: 1.3.3. Questions about the text
Personae
- Ae.
- Quo noster Leonardus?
- Le.
- Ad te ibam.
- Ae.
- Istud quidem facis insolens.
- Le.
- Quam ob rem?
- Ae.
- Quia iam annus est, quod nos non inviseris.
- Le.
- Malo in hanc peccare partem, ut desiderer, quam ut obtundam.
- Ae.
- Imo boni amici nulla est apud me satietas. Imo quo crebrius venies, hoc mihi venies gratior.
- Le.
- Quid interim agitur domi tuae?
- Ae.
- Multa sane, quae nolim.
- Le.
- Non miror. Sed iamne peperit uxor?
- Ae.
- Iamdudum, et quidem gemellos.
- Le.
- Quid ego audio?
- Ae.
- Sic res habet: atque illi iam denuo tumet uterus.
- Le.
- Isthoc pacto solet augeri familia.
- Ae.
- Sed utinam fortuna sic augeret pecuniam, ut uxor familiam.
- Le.
- Iamne elocasti filiam?
- Ae.
- Nondum.
- Le.
- Vide, ne parum tutum sit, virginem tam grandem detinere domi. Quaerendus est gener aliquis.
- Ae.
- Nihil opus. Iam proci complures illam ambiunt sponsam.
- Le.
- Quid igitur superest, nisi ut e multis deligas, qui tibi maxime sit accommodus?
- Ae.
- Omnes eiusmodi sunt, ut nesciam, quem cui praeferam: sed abhorret a nuptiis filia.
- Le.
- Quid ais? Atqui, ni fallor, iamdudum nubilis est. Iamdudum est apta viro, matura coniugio. Iampridem est tempestiva viro.
- Ae.
- Quidni, annum egressa iam decimum septimum? Annum iam agens undevigesimum. Annos nata decem et octo.
- Le.
- Cur abhorret igitur a matrimonio?
- Ae.
- Ait, se velle Christo nubere.
- Le.
- Sane multas habet ille sponsas. An malo genio nupsit, quae caste vivit cum marito?
- Ae.
- Mihi quidem non videtur.
- Le.
- Quis Deus hunc affectum afflavit filiae?
- Ae.
- Nescio, sed abduci ab hoc proposito nullis rationibus potest.
- Le.
- Vide, ne sint incantatores, qui instigent et allectent.
- Ae.
- Novi ego istos plagiarios. Sedulo arceo hoc hominum genus ab aedibus meis.
- Le.
- Quid igitur est in animo? Morem geres animo puellae?
- Ae.
- Equidem obluctabor, quoad licebit. Nihil non experiar, quo mutem illius sententiam. Quod si pertendet, ut coepit, non pugnabo
cum illius animo, ne forte videar θεομαχεῖν32 vel potius μοναχομαχεῖν33
- Le.
- Religiose tu quidem loqueris. Sed etiam atque etiam fac explores virginis constantiam, ne post facti poeniteat, quum mutare
non erit integrum.
- Ae.
- Equidem adnitar pro mea virili.
- Le.
- Quid rerum gerunt filii?
- Ae.
- Natu maximus iamdudum maritus est, brevi pater futurus. Minimum ablegavi Lutetiam.34 Nam hic nihil aliud, quam ludebat.
- Le.
- Quid eo?
- Ae.
- Ut Magister35 nobis redeat stultior, quam exierat.
- Le.
- Bona verba.
- Ae.
- Medius iam coepit initiari sacris.36
- Le.
- Precor, ut bene vertat omnibus.
Up: 1.3. Domestica confabulatio Previous: 1.3.1. Introduction to Domestica confabulatio Next: 1.3.3. Questions about the text
Date: last revised 2003-12-18 Author: Jennifer K. Nelson.
This page is covered by a Creative Commons ShareAlike license.