Stoa Consortium

Stoa Consortium

1.4.2. Monitoria paedagogica


Up: 1.4. Monitoria paedagogica Previous: 1.4.1. Introduction to Monitoria paedagogica Next: 1.4.3. Questions about the text

Personae

Pae.
Tu mihi videre non in aula natus, sed in caula, adeo moribus es agrestibus. Puerum ingenuum decent ingenui mores. Quoties alloquitur te quispiam, cui debes honorem, compone te in rectum corporis statum, aperi caput.43 Vultus sit nec tristis, nec torvus, nec impudens, nec protervus, nec instabilis, sed hilari modestia temperatus: oculi verecundi, semper intenti in eum, cui loqueris: iuncti pedes, quietae manus. Nec vacilles alternis tibiis, nec sint gesticulosae manus, nec mordeto labrum, nec scabito caput, nec fodito aures. Vestis item ad decorum componatur, ut totus cultus, vultus, gestus et habitus corporis ingenuam modestiam et verecundam indolem prae se ferat.
Pu.
Quid si mediter?
Pae.
Fac.
Pu.
Siccine satis?
Pae.
Nondum.
Pu.
Quid si sic?
Pae.
Propemodum.
Pu.
Quid si sic?
Pae.
Hem satis est; isthuc tene, ne sis inepte loquax aut praeceps. Nec vagetur animus interim, sed sis attentus, quid ille dicat. Si quid erit respondendum, id facito paucis ac prudenter, subinde praefatus honorem, nonnunquam et addito cognomento, honoris gratia: atque identidem modice flectas alterum genu, praesertim ubi responsum absolveris. Nec abeas, nisi praefatus veniam, aut ab ipso dimissus. Nunc age, specimen aliquod huius rei nobis praebe. Quantum temporis abfuisti a maternis aedibus?
Pu.
Iam sex ferme menses.
Pae.
Addendum erat, domine.
Pu.
Iam sex ferme menses, domine.
Pae.
Non tangeris desiderio matris?
Pu.
Nonnunquam sane.
Pae.
Cupis eam revisere?
Pu.
Cupio, domine, si id pace liceat tua.
Pae.
Nunc flectendum erat genu. Bene habet. Sic pergito. Quum loqueris, cave ne praecipites sermonem, aut haesites lingua, aut palato immurmures, sed distincte, clare, articulate consuescito proferre verba tua. Si quem praeteribis natu grandem, magistratum, sacerdotem, doctorem, aut alioqui virum gravem, memento aperire caput, nec pigeat inflectere genu. Itidem facito, quum praeteribis aedem sacram, aut imaginem crucis. In convivio sic te praebebis hilarem, ut semper memineris, quid deceat aetatem tuam: postremus omnium admoveto manum patinae. Si quid datur lautius, recusato modeste: si instabitur, accipe, et age gratias: mox decerpta portiuncula, quod reliquum est, illi reddito, aut alicui proxime accumbenti. Si quis praebibet, hilariter illi bene precator,44 sed ipse bibito modice. Si non sitis, tamen admoveto cyathum labiis. Arride loquentibus: ipse ne quid loquaris, nisi rogatus. Si quid obscoeni dicetur, ne arride, sed compone vultum, quasi non intelligas. Ne cui obtrectato, ne cui temet anteponito, ne tua iactato, ne aliena despicito. Esto comis, etiam erga tenuis fortunae sodales. Neminem deferto. Ne sis lingua futili. Ita fiet, ut sine invidia laudem invenias, et amicos pares. Si videris, convivium esse prolixius, precatus veniam, ac salutatis convivis, subducito te a mensa. Vide, ut horum memineris.
Pu.
Dabitur opera, mi praeceptor. Numquid aliud vis?45
Pae.
Adito nunc libros tuos.
Pu.
Fiet.

Up: 1.4. Monitoria paedagogica Previous: 1.4.1. Introduction to Monitoria paedagogica Next: 1.4.3. Questions about the text



Date: last revised 2003-12-18 Author: Jennifer K. Nelson.
This page is covered by a Creative Commons ShareAlike license.