Stoa Consortium

Stoa Consortium

1.7.2. Abbatis et eruditae


Up: 1.7. Abbatis et eruditae Previous: 1.7.1. Introduction to Abbatis et eruditae Next: 1.7.3. Questions about the text

Personae

An.
Quam heic ego supellectilem video?
Ma.
An non elegantem?
An.
Nescio quam elegantem; certe parum decoram et puellae et matronae.
Ma.
Quam ob rem?
An.
Quia librorum plena sunt omnia.
Ma.
Tu, tantus natu, tum abbas et aulicus, nunquam vidisti libros in aedibus heroinarum?
An.
Vidi, sed Gallice scriptos: heic video Graecos et Latinos.
Ma.
An soli Gallice scripti libri docent sapientiam?
An.
Sed decet hoc heroinas, ut habeant quo delectent otium.
Ma.
An solis heroinis licet sapere et suaviter vivere?
An.
Male connectis, sapere et suaviter vivere: non est muliebre sapere: heroinarum est suaviter vivere.
Ma.
Nonne omnium est bene vivere?
An.
Opinor.
Ma.
Qui potest autem suaviter vivere, qui non vivat bene?
An.
Imo qui potest suaviter vivere, qui vivat bene?
Ma.
Ergo tu probas eos, qui vivunt male, modo suaviter?
An.
Arbitror illos bene vivere, qui vivunt suaviter.
Ma.
Sed ista suavitas unde proficiscitur? e rebus extrariis, an ex animo?
An.
E rebus extrariis.
Ma.
O subtilem abbatem, sed crassum philosophum! Dic mihi, quibus rebus tu metiris suavitatem?
An.
Somno, conviviis, libertate faciendi quae velis, pecunia, honoribus.
Ma.
Verum, si istis rebus Deus addiderit sapientiam, num vives suaviter?
An.
Quid appellas sapientiam?
Ma.
Hoc est, si intelligeres hominem non esse felicem, nisi bonis animi; opes, honores, genus neque feliciorem reddere neque meliorem.
An.
Valeat ista quidem sapientia.
Ma.
Quid si mihi suavius sit legere bonum auctorem, quam tibi venari, potare, aut ludere aleam; non videbor tibi suaviter vivere?
An.
Ego non viverem.
Ma.
Non quaero, quid tibi sit suavissimum, sed quid deberet esse suave.
An.
Ego nolim meos monachos frequentes esse in libris.100
Ma.
At meus maritus hoc maxime probat. Sed quam ob rem tandem non probas hoc in monachis tuis?
An.
Quoniam experior illos minus morigeros: responsant ex Decretis, ex Decretalibus, ex Petro, ex Paulo.101
Ma.
Imperas igitur quae pugnant cum Petro et Paulo?
An.
Quid illi doceant, nescio: sed tamen non amo monachum responsatorem: neque velim quenquam meorum plus sapere, quam ego sapiam.
Ma.
Istud ita vitari possit, si tu des operam, ut quam plurimum sapias.
An.
Non est otium.
Ma.
Qui sic?
An.
Quia non vacat.
Ma.
Non vacat sapere?
An.
Non.
Ma.
Quid obstat?
An.
Prolixae preces, cura rei domesticae, venatus, equi, cultus aulae.102
Ma.
Itane ista tibi sunt potiora sapientia?
An.
Nobis sic usu venit.
Ma.
Iam illud mihi dicito, si quis Iupiter hanc potestatem tibi daret, ut posses et monachos tuos et te ipsum vertere in quodcumque animal velles, an illos in porcos verteres, te ipsum in equum?
An.
Nequaquam.
Ma.
Atqui sic vitares, ne quis plus te uno saperet.
An.
Mea non magni referret, quod genus animantis essent monachi, modo ipse essem homo.
Ma.
An hominem esse censes, qui nec sapiat nec velit sapere?
An.
Mihi sapio.
Ma.
Et sibi sapiunt sues.
An.
Videre mihi sophistria quaepiam; ita argutaris.
Ma.
Non dicam quid tu mihi videaris. Sed cur haec displicet supellex?
An.
Quia fusus et colus sunt arma muliebria.
Ma.
Nonne matronae est,administrare rem domesticam, erudire liberos?
An.
Est.
Ma.
An rem tantam existimas administrari posse sine sapientia?
An.
Non arbitror.
Ma.
At hanc sapientiam docent me libri.
An.
Ego domi habeo sexaginta duos monachos; tamen nullum librum reperies in meo cubiculo.
Ma.
Bene itaque prospectum est monachis illis.
An.
Feram libros, non fero Latinos.
Ma.
Quapropter?
An.
Quia non convenit ea lingua foeminis.
Ma.
Exspecto caussam.
An.
Quia parum facit ad tuendam illarum pudicitiam.
Ma.
Ergo nugacissimis fabulis pleni libri Gallice scripti faciunt ad pudicitiam?
An.
Aliud est.
Ma.
Dic istud, quidquid est, aperte.
An.
Tutiores sunt a sacerdotibus, si nesciant Latine.
Ma.
Imo isthinc minimum est periculi vestra opera; quandoquidem hoc agitis sedulo, ne sciatis Latine.
An.
Vulgus ita sentit, quia rarum et insolitum est, foeminam scire Latine.
Ma.
Quid mihi citas vulgum, pessimum bene gerendae rei auctorem? Quid mihi consuetudinem, omnium malarum rerum magistram? Optimis assuescendum: ita fiet solitum, quod erat insolitum: et suave fiet, quod erat insuave; fiet decorum quod videbatur indecorum.
An.
Audio.
Ma.
Nonne decorum est, foeminam in Germania natam discere Gallice?
An.
Maxime.
Ma.
Quam ob rem?
An.
Ut loquatur cum his, qui sciunt Gallice.
Ma.
Et mihi putas indecorum, si discam Latine, ut quotidie confabuler cum tot auctoribus, tam facundis, tam eruditis, tam sapientibus, tam fidis consultoribus.
An.
Libri adimunt multum cerebri foeminis, quum alioqui parum illis supersit.
Ma.
Quantum vobis supersit, nescio; certe mihi quantulumcunque est, malim in bonis studiis consumere, quam in precibus sine mente dictis, in pernoctibus conviviis, in exhauriendis capacibus pateris.
An.
Librorum familiaritas parit insaniam.
Ma.
An colloquia combibonum, scurrarum et sannionum tibi non pariunt insaniam?
An.
Imo depellunt taedium.
Ma.
Qui fiat igitur, ut tam amoeni confabulones mihi pariant insaniam?
An.
Sic aiunt.
Ma.
At aliud ipsa loquitur res. Quanto plures videmus, quibus immodica potatio, et intempestiva convivia, quibus temulenta pervigilia, quibus impotentes affectus pepererunt insaniam!
An.
Ego sane nollem uxorem doctam.
Ma.
At ego mihi gratulor, cui contigerit maritus tui dissimilis. Nam et illum mihi, et me illi cariorem reddit eruditio.
An.
Immensis laboribus comparatur eruditio, ac post moriendum est.
Ma.
Dic mihi, vir egregie, si cras tibi moriendum esset, utrum malles mori stultior an sapientior?
An.
Si citra laborem contingeret sapientia.
Ma.
Sed nihil homini citra laborem contingit in hac vita: et tamen quicquid paratum est, quantisvis laboribus comparatum est, heic relinquendum est; cur pigeat nos in re omnium pretiosissima sumere laboris aliquid, cuius fructus nos in alteram quoque vitam comitatur?
An.
Frequenter audivi vulgo dici, foeminam sapientem bis stultam esse.
Ma.
Isthuc quidem dici solet, sed a stultis. Foemina quae vere sapit, non videtur sibi sapere; contra, quae quum nihil sapiat, sibi videtur sapere, ea demum bis stulta est.
An.
Nescio quomodo fit, ut quemadmodum clitellae non conveniunt bovi, ita nec literae mulieri.
Ma.
Atqui negare non potes, quin magis quadrent clitellae bovi, quam mitra asino aut sui. Quid sentis de Virgine matre?
An.
Optime.
Ma.
Nonne versabatur in libris?
An.
Versabatur; at non in istis.
Ma.
Quid igitur legebat?
An.
Horas canonicas.
Ma.
Ad quem usum?
An.
Ordinis Benedictini.
Ma.
Sit ita sane. Quid Paula et Eustochium?103 nonne versabantur in sacris libris?
An.
Verum istuc nunc rarum est.
Ma.
Sic olim rara avis erat Abbas indoctus, nunc nihil vulgatius: olim principes et Caesares eruditione non minus quam imperio praeminebant. Neque tamen usque adeo rarum est, quam tu putas: sunt in Hispania, sunt in Italia non paucae mulieres adprime nobiles, quae cum quovis viro queant contendere: sunt in Anglia Moricae, sunt in Germania Bilibaldicae et Blaurericae.104 Quod nisi caveritis vos, res eo tandem evadet, ut nos praesideamus in scholis Theologicis, ut concionemur in templis; occupabimus mitras vestras.
An.
Ista Deus avertat.
Ma.
Imo vestrum erit hoc avertere. Quod si pergetis ut coepistis, citius anseres concionaturi sint, quam vos mutos pastores ferant. Videtis iam inverti mundi scenam: aut deponenda est persona, aut agendae sunt suae cuique partes.
An.
Unde incidi in hanc foeminam? Si quando vises nos, ego te suavius accipiam.
Ma.
Quibus modis?
An.
Saltabimus, bibemus affatim, venabimur, ludemus, ridebimus.
Ma.
Mihi quidem iam nunc ridere libet.

Up: 1.7. Abbatis et eruditae Previous: 1.7.1. Introduction to Abbatis et eruditae Next: 1.7.3. Questions about the text



Date: last revised 2003-12-18 Author: Jennifer K. Nelson.
This page is covered by a Creative Commons ShareAlike license.