Stoa Consortium

Stoa Consortium

1.2.1. In primo congressu


Up: 1.2. Salutandi formulae Next: 1.2.2. Bene precandi formulae

Non temere docet quidam, ut salutemus libenter. Comis enim et blanda salutatio saepe conciliat amicitiam, inimicitiam diluit: certe mutuam benevolentiam alit augetque. Quidam usque adeo Demeae18sunt, ingenioque agresti, ut vix salutati resalutent.

Nonnullis hoc vitii conciliavit educatio verius, quam natura.

Urbanitatis est, salutare obvios, aut eos, qui nos adeunt, aut quos adimus ipsi colloquendi gratia. Item operis aliquid agentes, coenantes, oscitantes, singultientes, sternutantes, tussientes. In ructu crepituve ventris salutare, hominis est plus satis urbani.

Sed incivilius etiam, eum salutare, qui reddit urinam, aut alvum exonerat.

Salve pater, salve matercula, salve mi frater, salve praeceptor observande, salve multum, mi patrue, salve dulcissime nepos.

Urbanum est, addere cognationis aut affinitatis titulum, nisi quum habent aliquid odii: tum enim praestat abuti minus quidem propriis, sed plausibilioribus: veluti, quum novercam salutamus matrem; privignum, filium; vitricum, patrem; sororis maritum, fratrem; fratris uxorem, sororem. Idem in aetatis aut officiorum titulis faciendum. Gratius enim fuerit, si senem patrem, aut virum eximium salutes, quam aetatis cognomine; etiamsi olim honoris causa dicebatur, ὦ γέρον.19 Salve praefecte, salve tribune. Non autem, salve caligarie, aut calcearie. Salve adolescens, salve iuvenis. Senes ignotos adolescentes filiorum cognomento salutant, adolescentes vicissim illos patres aut dominos.

Blandior salutatio inter amantes

Salve

Honoris gratia, aut secus

Salve here. Ohe, salve tu quoque, bone vir. Salve vir ornatissime, clarissime. Salve etiam atque etiam, literarum decus. Salve plurimum, amicorum optime. Salve mi Maecenas.20 Salve patrone singularis. Salve vir spectatissime. Salve unicum huius aetatis ornamentum. Salve Germaniae delicium. Salvete, quotquot estis, una salute omnes. Salvete pariter omnes. Salvete belli homunculi. Salve congerro lepidissime. Salve vini pernicies.Resp.. Salve et tu gurges, helluoque placentarum. Salve multum, virtutis omnis antistes.Resp.. Salve tantundem totius probitatis exemplar. Salve anicula annos nata quindecim.Resp.. Salve puella annorum octoginta. Bene sit tibi cum tuo calvitio.Resp.. Bene tibi cum lacero naso. Ut salutaris, ita resalutaberis. Si male dixeris peius audies. Salve iterum atque iterum.Resp.. Et tu salve perpetuum. Salve plus millies.Resp.. Equidem malim salvere semel. Salve, quantum vis.Resp.. Et tu quantum mereris. Salvere te iubeo. Quid si nolim? Equidem aegrotare malim, quam tua salute salvere.

Salva sit tua

magis vulgo recepta sunt, quam probata doctis.

In tertia persona

Sapidus Erasmo suo salutem dicit.21

Sapidus Beatum suum plurima salute impertit.22

Alia forma

Salvus sis, Crito. Bene tibi sit, vir optime.Resp. Et tibi melius. Pax tibi, frater, Christiana salutatio est, a Iudaeis profecta,23 neque tamen repudianda. Similis est, Bona vita. Ave praeceptor.Resp. Equidem malim habere, quam avere.24 Χαῖρε.25Resp. Memento te Basileae esse, non Athenis.Resp. Cur tu igitur audes Romane loqui, quum Romae non sis?

Up: 1.2. Salutandi formulae Next: 1.2.2. Bene precandi formulae



Date: last revised 2003-12-18 Author: Jennifer K. Nelson.
This page is covered by a Creative Commons ShareAlike license.