Stoa Consortium

Stoa Consortium

1.2.2. Bene precandi formulae


Up: 1.2. Salutandi formulae Previous: 1.2.1. In primo congressu Next: 1.2.3. Vale, in digressu

Gravidae

Faxit Deus ut feliciter parias: ut maritum pulchra prole facias parentem. Faxit illa virgo mater, ut feliciter fias mater. Precor, ut hic tumor uteri feliciter subsidat. Velint superi, ut non maiore molestia elabatur, quam illapsum est, quidquid est hoc oneris, quod gestas. Donet tibi Deus felix puerperium.

Convivis

Sit felix convivium. Bene sit universo coetui. Precor omnia laeta vobis omnibus. Deus bene fortunet vestrum convivium.

Sternutanti

Sit faustum ac felix. Servet te Deus. Sit salutiferum. Bene vertat Deus.

Up: 1.2. Salutandi formulae Previous: 1.2.1. In primo congressu Next: 1.2.3. Vale, in digressu



Date: last revised 2003-12-18 Author: Jennifer K. Nelson.
This page is covered by a Creative Commons ShareAlike license.