Stoa Consortium

Stoa Consortium

1.2.4. Alia


Up: 1.2. Salutandi formulae Previous: 1.2.3. Vale, in digressu Next: 1.2.5. Male valere

Personae

Ge.
Valesne?
Li.
Contemplare vultum.
Ge.
Quin potius lotium iubes? An me putas medicum? Non rogo, quid valeas; nam facies ipsa loquitur, te belle27 valere: sed quomodo tibi placeas.
Li.
Corpus quidem belle habet, sed animo male est.
Ge.
At non valet, qui isthac parte laborat.
Li.
Sic res habent meae: corpus valet, sed aegrotat crumena.
Ge.
Facile isti morbo medebitur mater. Ut valuisti usque?
Li.
Varie, ut sunt res mortalium.
Ge.
Satin' recte vales? Salvane res? Satin' salvae res? Fuistine semper prospera valetudine?
Li.
Prosperrima, gratia superis. Ego Dei beneficio perpetuo bellissime valui. Semper prospera valetudine sum usus. Hactenus bona valetudine fui, fausta, incolumi, felici, prospera, secunda, integra, basilica, athletica, pancratica valetudine.
Ge.
Faxint superi, ut isthuc sit perpetuum ac proprium. Laetus isthuc audio. Voluptatem mihi nuntias. Est isthuc mihi auditu perquam iucundum. Sermonem istum ex te audire supra modum gaudeo. Isthuc haut invitus audio. Oppido laetor, isthuc audire ex te. Ut idem semper facias, opto. Ut ad istum modum quam diutissime valeas, opto. Tibi gratulor, mihi gaudeo. Gratia superis. Gratiam habeo superis.
Li.
Equidem pulchre valeo, si tu vales.
Ge.
Nihil interim molestiae fuit?
Li.
Nihil, nisi quod vestra consuetudine frui non licuit.
Ge.
Quo pacto vales?
Li.
Recte, pulchre, belle, perbelle, bellissime, perpulchre, feliciter, commode, minime male. Valeo, ut volo potius, quam ut mereor, basilice, pancratice, athletice.
Ge.
Exspectabam, ut diceres etiam, taurice.

Up: 1.2. Salutandi formulae Previous: 1.2.3. Vale, in digressu Next: 1.2.5. Male valere



Date: last revised 2003-12-18 Author: Jennifer K. Nelson.
This page is covered by a Creative Commons ShareAlike license.