Navigation banner for Diotima (6k)

DE FEMINIS ROMANIS

Livy I. 57-60: The Rape of Lucretia and the End of the Monarchy

(Click here for Shakespeare's version)

Whiling away the time at Ardea, the Roman nobles brag about their wives.

57. Ardeam Rutuli habebant, gens ut in ea regione atque in ea aetate
divitiis praepollens. Eaque ipsa causa belli fuit, quod rex Romanus cum
ipse ditari, exhaustus magnificentia publicorum operum, tum praeda
delenire popularium animos studebat, praeter aliam superbiam regno
infestos etiam quod se in fabrorum ministeriis ac servili tam diu habitos
opere ab rege indignabantur. Temptata res est si primo impetu capi Ardea
posset. Ubi id parum processit, obsidione munitionibusque coepti premi
hostes. In his stativis, ut fit longo magis quam acri bello, satis liberi
commeatus erant, primoribus tamen magis quam militibus; regii quidem
iuvenes interdum otium conviviis comisationibusque inter se terebant.
Forte potantibus his apud Sex. Tarquinium, ubi et Collatinus cenabat
Tarquinius Egerii filius, incidit de uxoribus mentio; suam quisque laudare
miris modis. Inde certamine accenso Collatinus negat verbis opus esse,
paucis id quidem horis posse sciri, quantum ceteris praestet Lucretia sua.

1 Ardea, the capital of the Rutili (Rutilians), a Latin people. The city was about 25 miles south of Rome.
ut in idiom for, so far as
2 praepolleo be very powerful, be superior
3 dito (1) enrich
2-3 cum ... tum both ... and
praeda ablative of means delenio soothe, win over
5 infestos with animos (infestus hostile, aggressive)
7 parum too little, not enough
obsidio siege, blockade
8 stativus stationary; n. pl. [castra]
stativa standing camp
9 commeatus leave, furlough
10 comisatio drinking parties
tero rub, wear away, use up, waste
13 miris modis an old-fashioned expression common in Plautus
opus est (+ abl.) there is need of

"Quin, si vigor iuventae inest, conscendimus equos invisimusque
praesentes nostrarum ingenia? Id cuique spectatissimum sit quod
necopinato viri adventu occurrerit oculis." Incaluerant vino; "Age sane!"
omnes; citatis equis avolant Romam. Quo cum primis se intendentibus
tenebris pervenissent, pergunt inde Collatiam, ubi Lucretiam
haudquaquam ut regias nurus, quas in convivio luxuque cum aequalibus
viderant tempus terentes, sed nocte sera deditam lanae inter lucubrantes
ancillas in medio aedium sedentem inveniunt. Muliebris certaminis laus
penes Lucretiam fuit. Adveniens vir Tarquiniique excepti benigne; victor
maritus comiter invitat regios iuvenes. Ibi Sex. Tarquinium mala libido
Lucretiae per vim stuprandae capit; cum forma tum spectata castitas
incitat. Et tum quidem ab nocturno iuvenali ludo in castra redeunt.

1 quin why not?
inest "is in us"
inviso go to see
2 praesens in person
spectatus proved, tested
3 necopinatus unexpected
4 quo whither, to which place
primis se intendentibus tenebris at dusk
5 inde from there
Collatiam to Collatia, a Latin town about 10 miles from Rome
6 haudquaquam not at all
*nurus, -us, f. daughter-in-law
7 nocte sera though it was late at night
lana wool Wool-working is a symbol of the Roman matron's virtue and value.
lucubro (I) work by lamplight
9 penes (+ acc.) in the possession of, with

Sextus Tarquin returns a few days later to Collatia with one slave. Using force, violence, and threats he rapes Lucretia who, after his depature, summons her father and husband, who, though they cannot prevent her drastic action, take up her cause. Notice the military language associated with Tarquin's "conquest."

58. Paucis interiectis diebus Sex. Tarquinius inscio Collatino cum comite
uno Collatiam venit. Ubi exceptus benigne ab ignaris consilii cum post
cenam in hospitale cubiculum deductus esset, amore ardens, postquam
satis tuta circa sopitique omnes videbantur, stricto gladio ad dormientem
Lucretiam venit sinistraque manu mulieris pectore oppresso, "Tace,
Lucretia," inquit. "Sex. Tarquinius sum. ferrum in manu est. moriere, si
emiseris vocem." Cum pavida ex somno mulier nullam opem, prope
mortem imminentem videret, tum Tarquinius fateri amorem, orare,
miscere precibus minas, versare in omnes partes muliebrum animum. Ubi
obstinatam videbat et ne mortis quidem metu inclinari, addit ad metum
dedecus: cum mortua iugulatum servum nudum positurum ait, ut in
sordido adulterio necata dicatur. Quo terrore cum vicisset obstinatam
pudicitiam velut vi victrix libido, profectusque inde Tarquinius ferox
expugnato decore muliebri esset, Lucretia maesta tanto malo nuntium
Romam eundem ad patrem Ardeamque ad virum mittit, ut cum singulis
fidelibus amicis veniant; ita facto maturatoque opus esse; rem atrocem
incidisse. Sp. Lucretius cum P. Valerio Volesi filio, Collatinus cum L.
Iunio Bruto venit, cum quo forte Romam rediens ab nuntio uxoris erat
conventus.

2 ubi = et ibi
4 tutus safe
6 moriere 2nd person sg. future
8-9 historical infinitives (translate: "began to...")
10 * ne...quidem not even
11 ait he says
13 ferox (+ abl) proud, insolent
15 cum singulis with one each (each with one...)

Lucretiam sedentem maestam in cubiculo inveniunt. Adventu suorum
lacrimae obortae, quaerentique viro "Satin salve?" "Minime," inquit;
"quid enim salvi est mulieri amissa pudicitia? Vestigia viri alieni,
Collatine, in lecto sunt tuo. Ceterum corpus est tantum violatum, animus
insons. Mors testis erit. Sed date dexteras fidemque haud inpune
adultero fore. Sex. est Tarquinius, qui hostis pro hospite priore nocte vi
armatus mihi sibique, si vos viri estis, pestiferum hinc abstulit gaudium."
Dant ordine omnes fidem; consolantur aegram animi avertendo noxam ab
coacta in auctorem delicti: mentem peccare, non corpus, et unde
consilium afuerit, culpam abesse. "Vos," inquit, "videritis, quid illi
debeatur: ego me etsi peccato absolvo, supplicio non libero; nec ulla
deinde inpudica Lucretiae exemplo vivet." Cultrum, quem sub veste
abditum habebat, eum in corde defigit prolapsaque in vulnus moribunda
cecidit. Conclamat vir paterque.

2 Satin salve [agis]? Are you okay?
* minime no
4 * ceterum but
* tantum only
5 inpune (adv.) unpunished, with impunity
8 animi locative
noxa hurt, offense, guilt
9 coacta < cogo
9 "they say that" The infinitives are in indirect statement. Lucretia's kin are making the distinction between intentional (those done dolo malo) and unintentional (sine dolo) transgressions.
11 supplicium punishment
12 culter, cultri, m. knife
13 abdo hide
moribundus dying

59. Brutus illis luctu occupatis cultrum ex vulnere Lucretiae extractum
manantem cruore prae se tenens, "Per hunc," inquit, "castissimum ante
regiam iniuriam sanguinem iuro, vosque, di, testes facio, me L.
Tarquinium Superbum cum scelerata coniuge et omni liberorum stirpe
ferro, igni, quacumque denique vi possim, exsecuturum nec illos nec
alium quemquam regnare Romae passurum." Cultrum deinde Collatino
tradit, inde Lucretio ac Valerio, stupentibus miraculo rei, unde novum in
Bruti pectore ingenium. Ut praeceptum erat iurant; totique ab luctu versi
in iram, Brutum iam inde ad expugnandum regnum vocantem sequuntur
ducem. Elatum domo Lucretiae corpus in forum deferunt concientque
miraculo, ut fit, rei novae atque indignitate homines. Pro se quisque
scelus regium ac vim queruntur.

... The Tarquins are driven into exile.

60. L. Tarquinius Superbus regnavit annos quinque et viginti. Regnatum
Romae ab condita urbe ad liberatam annos ducentos quadriginta quattuor.
Duo consules inde comitiis centuriatis a praefecto urbis ex commentariis
Ser. Tulli creati sunt, L. Iunius Brutus et L. Tarquinius Collatinus.

1 luctus, -us, m. mourning, lamentation
2 mano, -are drip, stream
4 stirps, -is, f. trunk and roots, stock, progeny
5 quacumque < quicumque whoever, whatever
exsecuturum [esse] < exsequor

me | esse exsecuturum | L. Tarquinium Superbum
me | esse passurum | illos
7-8 In earlier chapters Brutus pretended to be stupid to avoid suspicion.
9 vocantem (with Brutum) "calling for"
10 concieo assemble
11 miraculo ablative of cause
13 regnatum (est) impersonal construction of intransitive verb: "the kingship lasted"
14 Romae at Rome
ad liberatam (urbem)
15 ex commentariis according to the handbooks of procedures of Servius Tullius, the sixth king of Rome

www.stoa.org/diotima