Verba ex epistula Corneliae Gracchorum matris ex libro Cornelii
Nepotis de Latinis historicis
excerpta: Dices pulchrum esse inimicos
ulcisci. id neque maius neque pulchrius cuiquam atque mihi
esse
videtur, sed si liceat re publica salva ea persequi. sed quatenus id fieri
non potest, multo tempore
multisque partibus inimici nostri non peribunt
atque, uti nunc sunt, erunt potius quam res publica
profligetur atque
pereat.
3 *ulciscor -i, ultus/a sum take vengeance on
*atque and, than, as
4 quatenus insofar as
5 multo tempore multisque partibus a lot of the time and in a lot of places
6 profligo destroy, overthrow, dash to the ground
***
Eadem alio loco: Verbis conceptis deierare ausim, praeterquam qui
Tiberium Gracchum necarunt,
neminem inimicum tantum molestiae
tantumque laboris, quantum te ob has res, mihi tradidisse; quem
oportebat omnium eorum, quos antehac habui liberos, partis eorum
tolerare atque curare ut quam
minimum sollicitudinis in senecta
haberem, utique quaecumque ageres, ea velles maxime mihi placere,
atque uti nefas haberes rerum maiorum adversum meam sententiam
quicquam facere, praesertim mihi,
cui parva pars vitae restat. ne id
quidem tam breve spatium potest opitulari, quin et mihi adversere et
rem
publicam profliges? denique quae pausa erit? ecquando
desinet familia
nostra insanire? ecquando
modus ei rei haberi poterit? ecquando
desinemus et habentes et praebentes molestiis desistere? ecquando
perpudescet miscenda atque perturbanda re publica? sed si omnino id
fieri non potest, ubi ego mortua
ero, petito tribunatum; per me facito
quod lubebit, cum ego non sentiam. ubi mortua ero, parentabis mihi
et
invocabis deum parentem. in eo tempore non pudebit te eorum deum
preces expetere, quos vivos atque
praesentes relictos atque desertos
habueris? ne ille sirit Iuppiter te ea perseverare, nec tibi tantam
dementiam venire in animum. et si perseveras, vereor ne in omnem
vitam tantum laboris culpa tua
recipias, uti in nullo tempore tute tibi
placere possis.
1 eadem the same woman (i.e. Cornelia)
praeterquam besides
verbis conceptis if the words could be imagined (ablative absolute)
ausim (pf. subj. of audeo) I would venture, I would make bold
deiero (1) swear, take a solemn oath
4 partis acc, pl.
5-7 ut, uti clauses depend on curare; substantive clauses of result.
7 res maiores important matters
9 opitulor (1) help
adversor (1 depon.) oppose, set oneself against
10 pausa end, stop, respite
ecquando ever? when ... ever?
12 Snyder, "When will we stop both having vexations and offering to desist from them?"
13 perpudescit, -ere begin to feel very ashamed at impersonal verb with accusative and
ablative (OLD)
14 petito imperative
tribunatus tribunate, office of the tribune
14-15 per me for my sake, as far as I am concerned
16 parento (1) sacrifice in honor of one's dead parents
18 sirit perfect subjunctive of sino
www.stoa.org/diotima