Aegrotabat Caecina Paetus, maritus eius, aegrotabat et filius, uterque
mortifere, ut videbatur: filius decessit eximia pulchritudine, pari verecundia,
et parentibus non minus ob alia carus, quam quod filius erat. Huic illa ita
funus paravit, ita duxit exequias ut ignoraret maritus: quin immo, quotiens
cubiculum eius intraret, vivere filium atque etiam commodiorem esse
simulabat, ac persaepe interroganti quid ageret puer respondebat "bene
quievit, libenter cibum sumpsit." Deinde, cum diu cohibitae lacrimae
vincerent prorumperentque, egrediebatur: tunc se dolori dabat: satiata siccis
oculis composito vultu redibat, tamquam orbitatem foris reliquisset.
Praeclarum quidem illud eiusdem, ferrum stringere, perfodere pectus,
extrahere pugionem, porrigere
marito, addere vocem immortalem ac paene
divinam "Paete non dolet." Sed tamen ista facienti, ista dicenti gloria et
aeternitas ante oculos erant; quo maius est sine praemio aeternitatis, sine
praemio gloriae abdere lacrimis, operire luctum, amissoque filio matrem
adhuc agere.
Scribonianus arma in Illyrico contra Claudium moverat: fuerat Paetus
in partibus et occiso Scriboniano Roman trahebatur. Erat accensurus navem.
Arria milites orabat ut simul inponeretur. "Nempe enim," inquit "daturi estis
consulari viro servulos aliquos, quorum e manu cibum capiat, a quibus
vestiatur, a quibus calcietur: omnia sola praestabo." Non impetravit:
conduxit piscatoriam nauculam ingensque navigium minimo secuta est.
Eadem apud Claudium uxori Sciboniani, cum illa profiteretur indicium, "ego,"
inquit "te audiam, cuius in gremio Scribonianus occisus est, et vivis?"
Ex quo manifestum est ei consilium pulcherrimae mortis non subitum
fuisse. Quin etiam, cum Thrasea, gener eius, deprecaretur ne mori pergeret
interque alia dixisset "vis ergo filiam tuam, si mihi pereundum fuerit, mori
mecum?" respondit "si tam diu tantaque concordia vixerit tecum quam ego
cum Paeto, volo." Auxerat hoc responso curam suorum, attentius
custodiebatur: sensit et "nihil agitis," inquit: "potestis enim efficere ut male
moriar, ut non moriar non potestis." Dum haec dicit, exsiluit cathedra
adversoque parieti caput ingenti impetu impegit et corruit. Focilata
"dixeram," inquit "vobis inventuram me quamlibet duram viam, si vos facilem
negassetis." Videnturne haec tibi maiora illo "Paete, non dolet," ad quod per
haec perventum est? cum interim illud quidem ingens fama, haec nulla
circumfert. Unde colligitur quod initio dixi, alia esse clariora, alia maiora.
Vale.
3 neptis grand-daughter
4 avia grandmother
* existimo I think
6 aegroto (1) be ill
9 quin immo why, on the contrary
14 orbitas -tatis, f. bereavement
foris outside, outside the door
15 stringo draw
ferrum sword, weapon
16 pugio, -onis, m. dagger
18 * praemium reward
19 abdo hide
operio cover, conceal
www.stoa.org/diotima