Navigation banner for Diotima (6k)

DE FEMINIS ROMANIS

Quintilian, Book I.1.6: On Women's Eloquence

In parentibus vero quam plurimum esse eruditionis optaverim, nec de
patribus tantum loquor. Nam Gracchorum eloquentiae multum contulisse
accepimus Corneliam matrem, cuius doctissimus sermo in posteros
quoque est epistolis traditus: et Laelia C. filia reddidisse in loquendo
paternam elegantiam dicitur, et Hortensiae Q. filiae oratio apud
Triumviros habita legitur non tantum in sexus honorem. Nec tamen ii,
quibus discere ipsis non contigit, minorem curam docendi liberos habeant;
sed sint propter hoc ipsum ad cetera magis diligentes.

1 *quam plurimum as much as possible
For the "letters of Cornelia" see the next selection
2-3 confero bring together, contribute


     Corneliam | contulisse | multum \ eloquentiae 
\Gracchorum
3 accipio receive, hear
4 C. filia daughter of Caius
reddo give back, reproduce
Q. filia daughter of Quintus
Hortensia's speech does not survive in Latin, but there is a Greek version in Appian
6 habita delivered
non tantum not only
in sexus honorem as a compliment to her gender

www.stoa.org/diotima