Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Personae:

Spudaeus, Leonicus.

Spudaeus
Quid esse hoc putas, mi Leonice, quod, cum tot nuper exorti sint Ciceroniani, qui Ciceronis libros assidue legant, circunferant, nunquam ponant e manibus, Ciceronianasque uoces omneis in elenchum relatas ac pene etiam numeratas ediscant; tam pauci tamen existant qui Latine roganti quidpiam Latine respondere queant?

Leonicus
Quos tu mihi Ciceronianos narras? Nuper ne exorti tibi uidentur, qui Ciceronem Latini sermonis Romanaeque eloquentiae principem sibi proponant imitandum? Num sano eos esse iudicio putas, qui rem longe omnium pulcherrimam assequi conantur?

Spudaeus
Ego uero, cum tales omneis laudo, tum uero, ut Ciceroni quis est similimus, ita mihi est admirandus, ut aliis omnibus cuiuscunque seculi Latinis scriptoribus anteponendus uideatur. Sed nouum ac superstitiosum genus hominum miror, qui ubi Ciceronis paginas aliquot legerunt et uoces e Ciceronis libris temere in suos commentariolos congesserunt, Ciceronis se legitimos foetus esse putant dignosque qui eloquentiam hoc seculo nobis constituant.

Leonicus
Tungenus hominum hoc nouum esse putas?

Spudaeus
Maxime.

Leonicus
Atqui, ne Fabii quidem seculo noua ista, ut putas, seu superstitio, seu religio defuit.

Spudaeus
Qui, quaeso? Morbum enim nouum credidi.

Leonicus
Imo uero uetus est insania. Otiosos enim ille se uidisse ait ac supinos qui, si quid modo longius circunduxissent, iurarent ita Marcum Ciceronem fuisse locuturum. Quosdam uero suo seculo fuisse scribit qui Ciceronis eloquentiam pulchre sibi expressisse uiderentur, si sensum aliquem his uerbis clausissent ESSE VIDERETVR.

Spudaeus
Quem uero illum putas esse, qui, cum nos ad coenam Ambrosianus uocasset doctique ac clari uiri non parum multi adessent, laudaturus quendam suis aliis uirtutibus clarum: quam belle, inquit, Ciceronianus est hic noster, qui orationis suae partem quandam ita exorsus est INVADAMVS IN EAM REM?

Leonicus
Memini, et tum risisse me solutius, fateor, quam deceret. Sed ita homo sum.

Spudaeus
Quid quod proxime in Galliam Narbonensem euntibus nobis narrabat uir non indoctus fuisse nuper quendam magni nominis uirum et multis editis libris percelebrem qui libellum quendam suum iam prostantem ac uaenalem reuocare se uelle diceret ac retexere, quod in eo uocem deprehendisset non Ciceronianam?

Leonicus
Ne id quidem excidit mihi neque excidet unquam. Vbique enim fere rideo infelicem hanc uerborum calumniam quae quosdam ita male habet ut, etiamsi generoso impetu, ad optima ferantur, sibi tamen ubique negotium facessant et recte conceptas rerum imagines, styli mora frigere perire que sibi patiantur.

Spudaeus
Audio.

Leonicus
Quid de eo hominum genere sentiam, hic non libet repetere. Morosiores sunt quam ut placari possint, si quis eis stomachum mouerit. In operis sui nuncupatoria, quam uocant, epistola ita scripserat ille: “grauiorem mihi abs te laborem iniunctum esse uidebam." Admonitus ab eo qui ei a studiis erat, nusquam apud Ciceronem legi LABOREM INVNGI. Ad Ciceronianarum uocum promptuarium, quod ille sibi multarum noctium uigiliis parauerat, confugit: cum id nulla ex parte se proferret, concerpsit paginam in qua scriptum erat; librum etiam totum concerpturus, ni puer, qui ei legenti ac meditanti adsidebat, prohibuisset.

Spudaeus
Atqui Fabius Quintilianus eo uerbo cum alibi, tum Institutionum libro primo utitur: “ut mihi, inquit, si non inueniendi noua, at de ueteribus iudicandi laborem iniungere non iniuste uiderentur." Sed Fabium ne nauci quidem faciunt ex eis permulti.

Leonicus
Nil mirum! Ab iis enim tantum amatur ille qui eius cum diligentiam, tum eximium in uerborum rerumque ponderibus examinandis acumen ac iudicium penitus inspexerunt.

Spudaeus
CAETERVM, particulam quam negant nonnulli apud Ciceronem legi, tunLatinam reris esse?

Leonicus
Ne id quidem scio, bis ne an semel tantum (ut proxime mecum quidam contendebat) apud illum reperiatur. Latinam certe ut credam, facit Terentianus Parmeno qui ita in Eunucho: caeterum de exclusione uerbum nullum. Sed missa istaec faciamus. Tuque tibi, mi Spudaee, ita persuade stultissimam hanc esse uerborum curam. Nec reformidandam uocem ullam quae autore aliquo non improbo defendi possit. Qualia posse eorum scripta esse putas qui ubique in uerborum cauillationibus haerent? Qualia tandem nisi frigida, ieiuna, exanguia et, ut Fabius ait immodica cura pessima. Verbis quidem curam suam deberi ignorare profecto non potes, sed sua rebus debetur sollicitudo. Ciceronianis istis qui scribentes ad elenchum toties suum redeunt, qui toties uoces permutant, addunt, eximunt, quae possunt alia quam lacera ac cicatricosa scripta nasci?

Spudaeus
Adducor eo propemodum ut credam hoc hominum genus parum sapere, quibus ea cura nihil aliud conferat quam ut nihil feliciter audeant. Veruntamen etsi uereor ne tibi molesta ista sint leuia, ac plane friuola quae ad rem grammaticam proprie pertinent et a puerilibus nugis haud ita multum absunt; aequo tamen animo, ut spero, feres hoc te loco a me interpellari.

Leonicus
Mallem equidem tibi ad alia paulo magis utilia respondere. Sed tibi tamen mos gerendus, si non magna, at honesta tamen, neque indigna quae uel ab eruditis tradantur petenti. Vtinamque adolescenti tibi liberaliter instituto et ad optima properanti per omnia satisfacere possem. Explerem profecto auiditatem istam tuam. Age igitur, si quidem tibi ita uidetur.

Spudaeus
Quoniam iam diu perspexisse mihi uideor quid de Cicerone sentias, quantique eius non eloquentia modo, quae in eo summa fuisse dicitur, sed prudentiam etiam facias; quod ex te auditum memini, hoc loco testatum, ac uelut consignatum relinqui abs te cupio.

Leonicus
Equidem sic existimo, neminem unquam aut animo aut spe magnam aliquam eloquentiae speciem concepisse, qui sibi non illius memoriam atque imaginem proponendam putauerit. Quare, si qui eiusmodi fuerunt qui nihil absurdum in oratione, nihil peregrinum sequerentur, sed certas quasdam Romani generis, ut ipse ait, quasi que urbis proprias uoces ac pene uernaculas putidis ac insolentibus anteponerent, in Ciceronis lectione assidue uersatos eos fateri plane necesse est. Sed quoniam nec forensis illa eloquentia ubique necessaria est, nec omnia quae ad absolutam doctrinam pertinent executus est Cicero: non agriculturam, non rem medicam, aut herbariam, non mundi terrae ue descriptionem non alia denique quae et a Graecis tradita sunt nec a Latinis omissa, mirari satis nequeo, quid istis in mentem uenerit qui omnia ad Ciceronis lineamenta exigunt. Eadem audisti cum saepe alias ex me, tum uero anno superiore quum Ciceronis locum illum qui est in Catone Maiore de agricolarum uoluptatibus una legeremus. In eo delibata sunt quaedam de terrae ui ac natura, de serendi ratione, de occatione, de herbescente e semine uapore tepefacto uiriditate, de spicae ordine, de aristarum munimento, de uitium satu, ortu, incremento, de malleolis et plantis, propaginibus, adminiculorum ordinibus, capitum coniugationibus; rursum, de agrorum irrigatione, fossione, repastinatione, stercorandi utilitate. Quae si latius explicanda essent praeceptisque ac ratione tradenda, non unus Cicero adeundus foret. Qui si omnia illa iustis uoluminibus complexus esset, longe alius uideretur quam qui nunc quibusdam uidetur qui exceptas ex illius libris particulas ac uoces aliquas ubique nobis ceu utendas proponunt.

Spudaeus
Iam mihi propemodum uideor intelligere quod primo de te loco quaesieram, Ciceronianos ideo in nectendis sane quam paucis uerbis atque extempore enuntiandis haerere quam saepissime, intersistere, offensare, quod humilis illa uerborum cura et stylum tardat et sermonis ingeniique libertatem impedit.

Leonicus
Langueat eorum sermo necesse est qui ad singula haerent et, dum Ciceroniana modo sequuntur, optima nonnunquam ac significantissima reformidant, quodque est in primis ridiculum, Ciceroniana ipsa. Nam dum in eam rem unam intenditur animus ueluti quaerens quod calumnietur, stupet lingua, ingenii acies anxia inutilique cogitatione retunditur, spiritus uero ille feliciter audax opprimitur. Inde elingues scilicet ac muti plerique, nonnulli haesitantes ac balbi. Pectore enim quo disserti efficimur represso, fraenata uero etiam ipsa ui mentis et in humili uerborum examine defixa, stupeat lingua cunctanterque ac aegre sermo eat necesse est. Delectum uerborum ac optimarum quarunque uocum praeparatam copiam nemo sani iudicii laudare non potest; sed quid efficiant isti quamque lente eis perpauca succedant (si quid modo succedat iis) facile uel me tacente perspicis.

Spudaeus
Atqui quum ueram eloquentiam assecutos se, tum uero optimam scribendi dicendique rationem constituisse et putant et gloriantur.

Leonicus
Non noua eiusmodi gloria. Nam Aristoteles quoque philosophos quosdam risisse fertur ut stultos ac arrogantes qui philosophiam suis ingeniis perfectam rerumque omnium quae ad rei tantae consummationem pertinerent accessione perductam ad summum praedicarent. Eloquentia uero an olim sit constituenda nescio, constitutam certe ut credam adduci nequeo. Tantum uero abest ut praestari ab istis posse id confidam ut rei praeclarissimae eos etiam et obesse et obfuturos putem, qui, quod toties dissuadet Fabius, uni se alicui quem per omnia sequantur semel addixere. Qua de re aliquando plura disseram tecum, si per otium licuerit. Nam in hac tam diuturna peregrinatione incertoque ac turbulento uitae genere, quantulum est quod efficere possumus? Altum haec res otium quietumque silentium postulat.

Spudaeus
Imo uero, secessus hic, quo in Narbonensi Gallia nullum amoeniorem alium dictitant esse, nos maxime ad toties optatam mihi disputationem inuitat, praecipue arbustum illud, pratumque uariis expictum distinctumque floribus et puris pellucidisque euripis cinctum. Nec porro dubito quin, si dum frangatur hic aestus, ad densissimum illud arundinetum sub adsita platano sedeamus, periucundum tibi futurum sit diei reliquum cuius matutinae horae grauioribus, ut sic dixerim, musis iam abs te datae sunt. Quod si nihil hic aliud esset quam quercus illa et recta et opaca, cuius ramis leuiter inspirant aurae, esset tamen quod paulum interquiesceres. Nunc, cum tot oleae, tot cupressi, tot platani, ac fici nobis arrideant, cur puluinos adferri non iubes ut uel sub hac, uel sub illa umbra commodius iucundiusque sedeamus?

Leonicus
Falleris, mi Spudaee, si uel prata uel hortos amplissimos, amplissimum denique hunc totum secessum mihi studiorum hortatorem esse putas. Mentem enim ab opere destinato auocat loci tum uarietas, tum amoenitas. Nec tam uoluptate ista intenditur cogitatio quam remittitur, dum aliud mens, aliud agunt oculi. Quamobrem, si quid uis, tectum subeamus et diurnum illud cubiculum repetamus studiisque nostris dicatum. Tibi dies hic totus dabitur siue praelegentem tibi aliquid Leonicum tuum audire uelis, siue dictante eo excipere malis aliquid quod in commentarios postea tuos referatur.

Spudaeus
Disputantem et ad ea quae iampridem cogito respondentem audire malo, idque abs te peto ac postulo. Ac primo: quoniam ex te saepius audiui nihil esse in uita hac admirabilius eo homine qui composita ornataque oratione possit tenere hominum coetus, mentes allicere, impellere quo uelit, undeque uelit deducere; scire aueo an idem at huc quod prius sensisti sentias.

Leonicus
Sentio equidem, neque ab hac deduci me unquam sententia patiar. Addam tamen priori sententiae aliquid, cui re explicata facile te assensurum existimo.

Spudaeus
Quid illud, obsecro, est?

Leonicus
Magnam esse admirationem, Cicero scribit, copiose sapienter que dicentis: quem qui audiunt, cum acutissimum ingeniosissimumque eum esse iudicant, tum uero ea sapientia praeditum, cui caeteros omnes merito subditos esse oporteat. Ego uero illud addam, quod mihi recte sensisse uideor: maximam esse ac incomparabilem admirationem copiose, sapienter et ex tempore dicentis, quem qui audiunt, non modo plus quam caeteros intelligere ac sapere credunt sed terrenum quendam deum etiam se audire arbitrantur. Ex tempore enim dicendi facultate nihil esse admirabilius puto, dum tamen eum demum dicere intelligamus, cui disposite, ornateque ac prudenter dicat. Nec immerito profecto admirabilem eam uirtutem maximum studiorum fructum ueteres iudicauere, quod non nisi multa lectione, ut tibi saepe scribere memini, cuiquam contingat tanta felicitas ac successus multa ex tempore fundendi, quem interdum labor nullus, nulla cura consequatur. Deum tunc adfuisse, cum id euenisset, ueteres oratores, ut Cicero dicit, aiebant. Diuinum utique munus id esse merito censebant, nec nisi summa coelestique beneficentia cuiquam dari ut de magnis rebus, multis nec stultis, nec indoctis audientibus, quidquam ex tempore diceret sapienter ac feliciter. Etsi enim uiam quandam uariam ac multiplicem esse non ignorabant qua ad id perueniretur, quando tamen arduam eam esse uidebant ac difficilem et a paucis uel initam, uel feliciter tentatam, diuino quodam ductu modo ad raram felicitatem perueniri posse perspiciebant. Non enim inconditum ac fortuitum sermonem sapiens uetustas admirabatur sed sanam sobriamque orationem coelesti aliquo ceu spritu ferente euoluentem sese et ad laetum optatumque exitum properantem.

Spudaeus
Audio.

Leonicus
Quem aestuans animus ac concita mens tumultuarium sermonem fundit, eum meretriculis rixantibus plerunque superesse sciebat. Quem uero multa lectio formasset, non perpetuum modo ipsum ac nusquam intersistentem sed eruditum etiam ac cultum recte iudicabat esse eius generis eiusque modi quem omnes uelut e coelo exceptum et commendarent et mirarentur.

Spudaeus
Quam uellem nunc aliquem nobis dari tam excellenti ingenio ac dicendi facultate praeditum iis excultum disciplinis iis et naturae et artis adiumentis ac praesidiis instructum quae ad diuinam hanc uirtutem perficiendam attinent. Quod si me, qui te unum praecipue obseruo ac colo, non indignum putas qui uiam illam, quam dixti esse multiplicem ac difficilem, abs te accipiam, efficiam ut singularis atque incomparabilis uirtutis huius, de qua iamdudum loquimur, partem mihi aliquam e tua disputatione adsciscam. Via enim opus esse scio ac duce quopiam certo ac fido qui libens alacris que praeeat, cuius uestigia libens alacrisque sequatur rei pulcherrimae studiosus, ut, si non ad summum, ad aliquem tamen honestum gradum cum duce ipso perueniat. Viam enim qui nescit qua deueniat ad mare, oportet eum quaerere amnem comitem sibi.

Leonicus
Tu uero, mi Spudaee, non comitem quaeris quem praestare tibi possem sed praeitorem ac ducem, quem utinam ipsi probum, ut ais, nec tanti itineris ignarum aliquem haberemus! Dux uero tibi esse qui possum? Qui, quae scire exoptas, per aetatem non didicerim, qui inter indoctos et barbaros magnam aetatis ac uitae huius partem exegerim ac propemodum inter eos consenuerim qui, quae tu, melioribus uidelicet fatis natus et annis, miraris et expetis, riderent ac nihil facerent. Quod si tamen eam inire rationem uis ac uiam ingredi, rei multo pulcherrimae Ciceronem ac Fabium habes, non egregios modo duces sed heroas etiam inuictos ac fortes, quorum alter ascendere cupientem, non modo te ex edito uocabit sed porrecta etiam manu iuuabit ascendentem, alter uero uiam planam et expeditam esse docebit obscuraque ea et ad percipiendum difficilia negabit quae scriptores diuersis opinionibus pertinaciter tuendis inuoluerunt.

Spudaeus
Et id quidem scio neque aliud petenti mihi responsurum te praeuideram. Adii utique ad utrunque non semel et ab utroque in eam rem tradita inspexi qua potui cura obseruaui et pene etiam edidici. Nec dubium est quin et optima sint et uerissima quae ab illis praecipiuntur omnia. Sed mihi, ut uerum fatear, magis probantur ea quae olim paucis abs te dicta adhuc memini, quae si fusius uberiusque explicata animoque ac memoria comprehensa hodie hinc domum tulero, magnum operaepretium luculentumque ac memorabile lucrum mihi fecisse uidebor.

Leonicus
Dicam et, quanquam in hac peregrinatione librorumque omnium inopia uix tibi me spero satisfacturum, repetam tamen paulo altius quae de re tanta dici posse uidentur. Primumque tuam laudabo diligentiam qui rhetorum praecepta, quae a multis leguntur, ediscuntur a paucissimis, anno superiore didiceris tractes que eadem assidue, studeasque res uerbaque commodissime inuenire, inuenta disponere, disposita ac suo quaeque loco collocata ornare. Quae uero alia de orationis partibus, earum tractatione ac arte de controuersiarum generibus, de constitutionibus causarum, de ornamentis orationis luminibusque iis quibus oratio illustratur ac distinguitur, a scriptoribus Latinis prodita sunt, ea tibi nota, perspecta ac meditata omnia arbitror, tibique eo nomine gratulor uehementer que assentior quod eloquentiam non, ut quidam, exercitatione sola, non sola imitatione sed arte etiam constare ac praeceptis tibi iam inde ab initio persuaseris. Via enim prorsus aliqua, ut dixi, primum opus est ad quam, si quando aberrare forte contigerit aut necesse fuerit, sit tutissimus reditus. Promere enim quae mente conceperis et ad audientes perferre, quod eloquentiae proprium est et ad eloquentem proprie pertinet, sine arte nemo potest. Dicere uero ex tempore, id est (ut ego quidem iudico) currere, quis potest, nisi qui prius quo sit et qua perueniendum didicerit? Quare, perge, mi Spudaee, quae ab artium scriptoribus de arte dicendi praescripta sunt legere et, quoad eius fieri poterit, ediscere, sed memineris tamen praecepta illa quae kaqolika\ a Graecis, a nostris, quo fieri modo potest, uniuersalia uel perpetualia uocantur, eius generis esse quae mutari aut labefactari etiam, ut Fabio uidetur, ac subrui possint atque interdum debeant. Qui enim ad illa se tanquam ad immutabiles ac necessarias leges alligarit, dicendi cursum ac colorem stulte perdat necesse est. Qui enim solis praeceptis satis se instructos arbitrantur nec unquam quidquam audent feliciter conatumque omnem reformidant, cum eloquentiae multum diurturnum que laborem impenderint, hoc assequuntur ut ab eloquentibus uel quamlongissime absint. Quare, quod praeter rhetorum institutiones alia tibi adiumenta undique comparas et quotidie multa rogando, audiendo, legendo, te ipsum uincere studes, uehementer, mihi crede, ab omnibus probatur. Nam, siue priuato iudicio ac naturae, quae se tibi beneficam profecto ac liberalissimam praebuit, sponte ac ductu, siue eruditi alicuius consilio id facis, prudenter facis, qui, quam expetis admirandam uirtutem, non nisi multis uigiliis emi posse censeas.

Spudaeus
Praeceptiones quidem illas, quas dicis, te hortante ac praeeunte etiam didici artem que ipsam in oratorum scriptis latentem atque abditam interdum conor eruere. Orationum etiam quarundam optimarum partes quas effingam, aut certe subsequar, memoria complecti studeo. Sed animaduerto tamen alia mihi permulta superesse adhuc quae obseruem, quae teneam, quae discam, quae tuear, quae tamen, qualia sint ipsa, nondum satis intelligo.

Leonicus
Recte dictum est ab antiquis difficilia omnia esse quae pulchra. Lectione multa optime formari uel sermonem, uel orationem ex me saepe audisti sed e tanta tamen scriptorum turba delegendi nonnulli quos legas, quos imiteris. Et nescio an tutissima sit ea breuitas quae est apud Liuium in epistola quadam ad filium scripta, ut auctor est Fabius: legendos Demostenem ac Ciceronem, tum ita ut quisque Demostheni ac Ciceroni fuerit simillimus. Legendi oratores, legendi poetae, excutiendum omne scriptorum genus. Ad doctrinam enim omnium non improborum lectio pertinet, etiam si ad faciendam phrasin non omnes sint accommodati. Ciceronem praecipue fac non legas modo sed ames etiam inque intimam familiaritatem accersas sed memineris facito Liuiani illius: tum ut quisque erit Ciceroni similimus. Nam, si solus legatur ille, quod nonnullis placere uideo, non optimi modo omnes deserentur sed ab omnibus posthac stylus ceu clypeus abiicietur desperato tot laborum praemio. Quis enim ea sustineat scribere quae legere nemo dignetur? Porro, quid ex singulorum lectione utilitatis capi possit, ut iudicare difficilimum est, ita referre longissimum. Cum uero ex iis qui uetustatem pertulerunt uix ullum Fabius esse putet qui iudicium adhibentibus non allaturus sit utile aliquid, cum que Cicero eodem autore ab illis uetustissimis autoribus ingeniosis quidem sed arte carentibus plurimum se fateatur adiutum, mirum profecto subito enatos qui, Cicerone uno recepto et in summo, ut par est, ordine collocato, alios omnes excludant, explodant, eiiciant.

Spudaeus
Si in tam amplo theatro uni Ciceroni locus erit, anguste ille ut olim non sedebit. Sed perge porro, Leonice.

Leonicus
Assidua itaque lectione formari ac perpoliri orationem nemini dubium esse puto. Quae qualia que scripsit Aristoteles, philosophorum omnium, Platone excepto, princeps, ex me audisti, Aristotelisque librorum, qui quidem extent, indicem tibi a me fieri uoluisti. At illum, quantus quantus erat, multa ac pertinax lectio effecerat. Eum certe ob lectionis diligentiam Anagnosten Plato uocare consueuerat; Cicero uero, etsi in suis, amicorum publicisque negotiis erat occupatissimus, Graecorum tamen libros euoluebat assidue cum que iis certabat et ex eorum fontibus, ut testatur ipse, iudicio, arbitrioque suo quantum, quo que modo uidebatur, hauriebat. Sed eundem non minus commendat frequens scriptio, quam quidem multa lectio pepererat. Ad filium uero scribens: orationem, inquit, latinam efficies profecto legendis nostris pleniorem. Audis lectione uberiorem plenioremque orationem fieri. Id quod tum demum contigisse tibi senties, cum non uerba modo ex optimis quibusque scriptoribus sed res etiam ac sententias idoneas, quibus et communis sensus alitur et paratur iudicium, tibi selegeris memoriaque comprehenderis.

Spudaeus
Tibi facile assentior illa omnia. Sed alia etiam quaedam expecto quae me adoptatam illam recte nonnulla ex tempore dicendi facultatem sensim perducant. Nam forensem illam et antiquam, ut hoc seculo parum necessariam, haud ita multum expeto.

Leonicus
Quid expectes aliud nescio, nisi forte rursum audire uis quae de stylo eiusque utilitate tecum saepe et Luteciae et in hoc Pontisergiano secessu disserui.

Spudaeus
Cupio, eademque ut uel repetas, uel augeas disputando, te etiam atque etiam rogo.

Leonicus
Styli, quem optimum effectorem ac magistrum dicendi Cicero uocat, laborem a seipso unusquisque debet exigere. Huic post multam lectionem locus opportunus erit. Eius autem duplex mihi ratio esse uidetur: diligentia et usus frequens, siue exercitatio. Primum enim tardus quidem sed diligens esse stylus debet ita ut emendata sint quae scribes omnia. Nam aliae deinceps maiores uirtutes succedent, perspicuitas et cultus siue splendor quidam quem optimorum lectio simul et imitatio suppeditant. De styli autem exercitatione dicere superuacaneum puto, cum sine ea nihil effeci rectum nemini dubium esse possit. Quod uero de eius tardatitione dictum est, neque ratione caret, neque exemplo. Verborum enim delectus et rerum collocandique ratio temporis spatium desiderant. Itaque scripsisse Sallustium Quintilianus autor est et Vergilium Donatus paucos die uersus componere solitum tradit quos ceu informes foetus lambendo ursum** more sensim se formare dicebat. Stylum ergo in manu sumpturus, rem totam de qua dicturus es animo concipe, sic et sensus et uerba succedent. In sententiis ne quid stultum, ne quid ineptum sit aut ridiculum uide. Verborum momenta ita tibi sunt examinanda ut calumniatricem sui curam illam ac immodicam diligentiam fugiendam ducas. Aude itaque et incipe, progressus aliquantulum, siste, et ut antecedentibus posteriora iungantur, proxime scripta repete. Inuentis adhibe iudicium, iudicatis et probatis ordinem ac dispositionem. Sic, fateor, styli calor ille nonnihil refrigescet sed receptis de integro uiribus prior impetus recurret ac sese tibi ultro reddet. Si scribenti tibi taedium obrepserit, scripta in aliquod tempus repone ad quae redeas integer. Tum rursus explica uela aptatis que uelis ac dispositis rudentibus ferentibus uentis nauiga. Quod si mutata aura, ut saepe fit, retrorsum ibis, bono animo ut sis facito. Nam si tibi constiteris, nec, quod plerique faciunt, turpiter desperaueris, impleri mox sinus redditis armamentis mirabere et optatum portum continges laetus nec secundam aggredi nauigationem uerebere. Accensus olim eius, ut sic dixerim, musae, quam deamas, et ipse uehementer adhuc expeto, amore ac desiderio, si quid deesset serium quod scriberem, exercendi styli causa historiam fabulosam scribebam, non multum iis uidelicet dissimilem, quae a Graecis aliquot scriptoribus dicuntur esse compositae. Valentini enim et Vrsinii, quem Orsonem uulgo uocant, qui in sylua Aurelia educati dicebantur, Gallico sermone conscriptam historiam Latinam facere tentabam adhibitis tamen ornamentis et figuris quae ad rem per sese humilem ac exiguam decorandam pertinere uiderentur, fictas conciones nonnunquam intertexebam, fictas legationes ac tabellarios, consilia euentus affingebam. locos describebam et Aureliam quoque ipsam, ad quam expositi illi ferebantur, depingebam, supputabam tempora, ueteres historicos, qui nunquam extarent, testes citabam et rem a ueritate remotam otiosis que mulierculis scriptam conabar uerisimilem efficere. Qua ex re assecuturum me sperabam narrandi pure ac dilucide suadendique ac dissuadendi rationem aliquam; scribendarum praeterea epistolarum facultatem et artem, si qua modo scribendarum epistolarum esset ars nec in natura usuque ac exercitatione studiorum pars illa potius tota posita esset. Scripsi et comoedias aliquot, quas non succedente stylo et damnaui postea et aboleui. Sed dialogorum mihi tamen libertas sicuti facilior uidebatur, ita longe gratior erat. In quibus, etsi decoro ac personis esse seruiendum non ignorabam, oeconomia tamen illa, qua ueterum constant comoediae, non postulatur.

Spudaeus
Nunc demum intelligo, pulcherrimo cuique operi suam esse difficultatem appositam.

Leonicus
Carmina (quid enim negem?) scripsi et scribo nonnunquam quoque sed qualia Cherili fuisse dicit Horatius, inculta et male nata. Legendi tamen tibi sunt poetae, mi Spudaee, et in eos studiorum recessus interdum excurrendum: hoc prisci omnes oratores factitarunt ut attrita asperitate forensi ingenia poeticis blanditiis reficerent. Haec sunt studiorum amoenissima diuerticula, haec sunt ingenua laxamenta iucundissimae que remissiones ingeniorum, quas captasse M. Tullius dicitur inde que maximum eloquentiae lumen intulisse. Nouerat uir prudentissimus forensi contentione pugnaque illa quotidiana ingenii mucronem retundi, poeticis autem, ac prope dixerim, musicis his delitiis redacui et excitari. Latet enim, mi Spudaee, latet in optimis quibusque carminibus musarum ceu spiritus quidam ab iis ipsis tibi petendus, petenda et illa uerborum sublimitas, petenda quaedam ornandi genera ac uelut orationis lumina quae Cicero oratoribus cum poetis scribit esse communia. Quod uero tibi in primis esse duco