Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Maturini Corderii Colloquiorum Scholasticorum Libri IV diligenter recogniti.
Protrepticon,
Ad bene vivendi recteque loquendi studiosos.
Calvinus didicit quo
praeceptore Latine Grammaticeque loqui,
quantus hic autor erat.
Hinc bene
vivendi documenta apteque loquendi,
O pueri,
a teneris imbibite unguiculis.
LONDINI,
Typis M.
F.
et I.
G.
pro Societate Stationariorum. 1679.
Annus agitur minimum quinquagesimus,
ex quo,
suscepta docendi pueros provincia,
in hanc cogitationem totus incubui,
qua possem ratione efficere,
ut pueri
pietatem bonosque mores cum humanarum literarum studiis coniungerent.
Quamvis
enim,
cum Parisiis primum eo munere fungi coepi, (
cum in aliis gymnasiis,
tum in
Rhemensi,
S.
Barbarae,
Lexoviensi,
Marchiano,
Navarraeo)
nondum mihi verum
Evangelii lumen illuxisset,
sed in profundis superstitionum tenebris demersus
iacerem;
discipulos tamen meos bona fide semper,
non solum ad humanitatis
studia,
sed etiam ad cultum divinum adhortabar:
si tamen eo nomine appellare
licet profanos illos falsae Ecclesiae ritus,
quos ego pene ab incunabulis
hauseram,
et Deo acceptos esse mihi persuaseram.
Me autem in illo instituto
constanter perseverasse,
satis idonei sunt testes libelli aliquot a me diversis
temporibus editi,
in quibus scribendis semper mihi consilium fuit ad utrumque
horum simul pueros formare:
idem testari possunt et mei discipuli,
e quorum
ingenti numero cum supersint ad hunc usque diem plerique celeberrimi Viri;
unus
tamen potissimum in praesentia mihi occurrit,
ex iis quos Parisiis docui,
praestantissimus ille vir,
Iohannes Calvinus,
quem honoris causa nomino.
Ex quo
autem misertus Pater clementissimus mentem vera sui Evangelii cognitione
illustravit,
multo etiam ardentius id propositum persequutus sum.
Quod et
Nivernensis Schola,
et aliquanto post etiam Burdegalensis (
ad quam,
Lutetia
profugus propter Evangelicae doctrinae professionem,
me contuleram)
per
triennium experta est.
Sed cum et plenior Evangelii cognitio deinde accessisset,
et liberior etiam,
imo vero prorsus libera,
mihi esset eius professio;
tum vero
voti mei campos reddi vehementiori desiderio quam unquam antea concupivi.
Atque
id testari haec Schola Genevensis iampridem potuit,
in qua,
relicta
Burdegalensi,
docui:
potuit et Neocomensis,
cuius per annos circiter septem fui
Moderator: (
de Neocomo autem in Helvetiorum finibus sito loquor:)
potuit et
Lausanensis id testari,
ubi Gymnasiarchae partes annos totos duodecim,
magnificentissimorum dominorum Bernatum auspiciis,
sustinui.
Potuerunt (
inquam)
una cum Genevensi hae quoque scholae id testari:
sed et nunc eadem mihi testis
esse potest;
cum in eam me secundo Pater ille benignissimus,
senectutis meae
misertus, (
quae annum octogesimum quintum attigit)
tanquam in portum tutissimum,
post infinitos labores et multa pericula,
receperit.
Ex quo tempore saepissime
mecum cogitavi,
qua potissimum re inservire illi possem,
qui me per totam vitam
tanta benignitate prosequutus esset,
meque tot laboribus et periculis
liberasset.
Cum autem Robertus Stephanus,
amicorum meorum intimus, (
quo primum
doctore ad Evangelii cognitionem usus fueram,)
me,
ut alias saepe,
ad scribendum
aliquid pueris vehementer hortaretur,
et adminicula quaecunque necessaria essent
polliceretur,
atque adeo iam me benignissime suis sumptibus aleret;
animum ad
eam rem appellere coepi.
Sed,
proh dolor!
Robertus ille meus haud multo post ex
hac vita ad Christum,
non sine maximo literarum detrimento,
commigravit.
Neque
tamen ego incepto destiti,
sed aliquot opuscula scribere sum aggressus,
quibus
me consulturum puerorum studiis sperabam,
si quando mihi manum illis extremam
imponere liceret.
Verum enimvero,
ex quo tempore ad hanc docendi provinciam (
Deo
ita volente)
sum revocatus,
sic animum abieci,
ut vix sperare possem aliquid
unquam edendi mihi datum iri spatium:
propterea quod (
ut semper antea feceram)
me ad satisfaciendum discipulis ita dederam,
ut ne successivas quidem horas mihi
liberas relinquerem:
et quamvis permulti saepe mecum agerent,
adeoque precibus
efflagitarent,
ut tandem aliquid ad puerorum utilitatem in lucem emitterem;
nemo
tamen persuadere poterat,
ut mihi exirent e manibus,
quae iudicio meo nondum
satis probarentur.
Anno tamen superiore,
cum docendi adiutor ex animi sententia
mihi dono Dei obtigisset,
venit in mentem chartulas meas,
praesertim
vetustiores,
diligentius excutere:
inter quas occurrerunt haec nostra Colloquia,
quae iam fere triennium (
quasi sopita)
in musaeolo meo latuerunt.
Ea igitur,
velut e somno excitata,
cum in manus sumpsissem,
placuit matutinis horis (
id
est,
tempore mihi a docendi provincia vacuo)
recognoscere,
aliquot etiam augere
colloquiis,
et,
quantum res ipsa patiebatur,
expolire.
Peracta recognitione,
visum est opusculum communicare cum quibusdam viris doctissimis;
qui cum meum in
eo consilium probassent,
dignumque censuissent quod pueri cum Grammatiae
rudimentis haberent in manibus,
ego,
persuasus frequenti eorum hortatione,
permisi ut in publicum ederetur.
Sunt enim haec nostra Colloquia eiusmodi,
quae
(
nist me fallit animus)
bonae indolis pueros magnopere iuvare possint ad eas res
consequendas quas ego semper in votis habui,
et in quibus ut pueri exercerentur,
omni professionis meae tempore potissimum laboravi:
hoc est, (
ut supra dixi)
ad
pietatem et bonos mores cum literarum elegantia coniungendos.
Equidem fateor
aliis opus esse ad eam rem adiumentis,
praeterquam his,
quae puerilia sunt
Colloquia:
sed tamen si pueri,
diligenti Magistrorum exhortatione assidue
incitati,
in his lectitandis sese oblectarint,
futurum confido,
ut non solum
purius et honestius sermones inter se conferre assuescant,
sed a pravis etiam
colloquiis abstinere,
quibus (
ut ait Apostolus ex Menandro)
mores boni
corrumpuntur.
Hic etenim,
praeter linguae Latinae simplicem puritatem,
multae
interiectae sunt modo ad pietatem et Dei timorem admonitiones,
modo praecepta
salutaria de moribus,
passim vero documenta sive exempla ad recte vivendum
accommodata:
ut interim taceam,
quot modis una et eadem opera excitari et acui
possit puerorum ingenium,
et ad prudentiam,
et ad iudicium comparandum;
ubi
scilicet alter alterum hortatur,
admonet,
arguit,
libereque reprehendit.
Porro,
in his ipsis libellis sic induxi loquentes pueros,
ut etiam obiter,
et quasi
aliud agens,
parentes,
paedagogos,
praeceptores quoque minus diligentes,
de suo
quemque in tractandis puerilibus ingeniis officio compluribus in locis
commonefaciam.
Sed de Colloquiorum usu atque utilitate hactenus.
Reliquum est,
ut illa pueri,
in quorum usum conscripta sunt,
eo quo scripsimus animo
complectantur et legant;
iisque,
quamdiu opus erit,
fruantur.
Quod si quid
fructus ex eorum lectione se percepisse intellexerint,
ei gratias agant
immortales,
qui nobis ad ea scribenda et animum et facultatem suppeditavit.
Interea quoque meminerint,
preces ad ipsum Deum saepe et ex animo pro huius
civitatis amplissimo Senatu et prudentissimis Magistratibus fundere;
sub quorum
felici administratione,
Deo sua gratia providente,
tranquillam vitam agimus,
studiaque nostra in ipsius gloriam feliciter prosequimur.
Datum Genevae,
VIII.
Idus Februar Anno Christianae Redemptionis MDLXIII Aetatis
autem nostrae LXXXV.