Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Clarissimo et eidem omnibus animi bonis ornatissimo,
sacrae Theologiae magistro,
fratri
Alphonso a Montufare,
Archipraesuli Mexicano,
Franciscus Cervantes Salazarus S.
Paulo antequam in hanc provinciam,
optatissimus certe,
commeasses,
antistes praestantissime,
Academiae Mexicanae,
quae beneficio et liberalitate Caesaris erecta est,
et in
qua ipse dicendi rationem regio stipendio trado,
commentaria in Vivis exercitationem alumnus matri dicavi,
quod nihil tam ex officio fore putarem,
quam ipsi,
a qua et alitus et educatus sum,
quantum in me positum esset,
referre paria.
Nunc autem felici
tuo adventu,
qui deinde secutus est,
ita et eorum qui enarrant,
et eorum qui disciplinas
audiunt,
animi novis quibusdam aculeis incitati sunt,
ut novas vires novosque spiritus
sumant,
quo alacrius et propensius,
hi in discendo,
et illi in docendo ulterius pergant,
brevi omnes tales evasuri,
ut novum hunc orbem,
diaboli et infidelium ante hac sedem,
omni macula purgatum,
Deo Maximo et vero domicilium
faciant.
In his ego,
etiam si meritis postremus,
non minus animatus sum,
quam solent
milites fortissimo et felici duce pugnante,
ut aliquid non omnino indignum luce pararem.
Quapropter,
tametsi gravioribus studiis Theologicis s addictus essem,
dum majora molior,
nihil antiquius duxi quam Dialogos hos,
quos
successivis horis,
institutum Vivis secutus in rem studiosae juventutis conscripseram,
tibi uni,
hac in regione studiorum fautori et Maecenati,
consecrare,
non ut
quicquam munusculo hoc plane levidensi dignitati tuae addi posse arbitrer,
quae sublimior
est quam ut ipsam res adeo parva contingere possit,
sed ut ipse operi meo in tenebris
delitescenti,
tuo nomine lucem et splendorem afferam.
Quare pater reverendissime et nobis
omnibus multis nominibus observande,
jam tuos (
quia tibi nuncupatos)
nostros labores sic
fove et amplectere,
ut ad multo majores longeque graviores nobis spem facias et ad
uberiorem linguae latinae cognitionem studiosam juventutem magis magisque incendas et
inflammes.
Bene vale,
Mexicanae ecclesiae
columen,
Academiae decus et novae Hispaniae maximum ornamentum.