1 ¶ Liber imperfectionum notarum musicalium
editus a magistro Iohanne Tinctoris in
legibus
licentiato regisque magne Sicilie capellano.
¶ Prologus
Artis
musice studiosissimo iuveni Iacobo Frontin Iohannes Tinctoris
eiusdem artis
5 professor
minimus immortalem amicitiam.
¶ Laudabili plurimum affectu, inclyte iuvenis,
expetisti ut tibi de imperfectionibus
notarum musicalium
aliquid scripto traderem; cui profecto iusta petenti mox assentire
volui.
Quippe non modo tue indoli clarissime, verum et ceteris bonorum
artium
amatoribus
adeo sum affectus, quod si quid a me exigant eorum que de illis
sentiam id
10 exibere
non differam. Neque, precor, credas hanc mihi materiam levis esse
speculationis,
quom
nostros maiores super ea parum, coevos vero minus, disceptasse
legerim
audiverimque.
Gratis igitur accipe minusculum hoc egregio nomini tuo cum ingenti
benevolentia
dicatum; traditionique perutili exhortor vehementissime studeas
ne (quod
absit)
tanta virtutis imperfectione polluaris ut quod laudabiliter exoptasti,
impudenter
15 ipse contemnas.
¶ De imperfectionis diffinitione et
notarum qualitate: liber primus,
capitulum
primum
Tractaturus
autem de ipsis notarum musicalium imperfectionibus, prius imperfectionem
diffiniendam
existimavi: unde imperfectio est tertie partis proprii valoris
totius note aut
20 suarum
partium abstractio. Et ut ipsa hec materia clarius elucescat prepondendum
est
quod
quinque universales note certi valoris in musica tantummodo reperiuntur,
que sub
hoc
uno versu penthametro artificiosissime ordinantur:
Maxima
, longa
, brevis
, semibrevis
,
minima ![]()
¶ Quarum quinque notarum alie sunt maiores,
alie minores. Maiores note sunt ille que
25 supra
inferiores sunt; minores note sunt ille que infra superiores sunt.
Preterea quedam
diversis
respectibus et maiores et minores sunt, quoniam supra et infra
aliquas sunt.
Hinc
est quod maxima nota maior est solum, quia cetere infra eam sunt.
Longa
respectu
maxime nota minor est, quoniam illa infra istam est; respectu
vero ceterarum,
scilicet
brevis, semibrevis et minima, nota maior est, quia illa supra
istas est. Brevis
30 respectu
maxime et longe nota minor est, quoniam illa infra istas est;
respectu vero
semibrevis
et minime nota maior est, quia illa supra istas est. Semibrevis
respectu
maxime,
longe et brevis nota minor est, quoniam illa infra istas est;
respectu vero
minime
nota maior est, quia illa supra istam est. Minima nota minor est
solum,
quoniam
cetere supra eam sunt. Itaque concludendum est quod maxima est
nota maior
35 longe,
brevis, semibrevis et minime; longa est nota minor maxime, maior
brevis,
semibrevis
et minime; brevis est nota minor maxime et longe, maior semibrevis
et
minime;
semibrevis est nota minor maxime, longe et brevis, maior minime;
minima
est
nota minor maxime, longe, brevis et semibrevis.
¶ Et hinc note minores maiorum sunt partes;
quarumquidem partium alie sunt
40 propinque,
alie remote, alie remotiores, alie remotissime. Partes propinque
sunt ille inter
quas
et notas quarum huiusmodi partes sunt nulla maior habetur. Sic
longe sunt
propinque
partes maxime, breves longe, semibreves brevis, et minime semibrevis.
Partes
remote sunt ille inter quas et notas quarum huiusmodi partes sunt
sola maior
invenitur.
Sic breves sunt partes remote maxime, semibreves longe, et minime
brevis.
45 Partes
remotiores sunt ille inter quas et notas quarum huiusmodi partes
sunt due maiores
reperiuntur.
Sic semibreves sunt partes remotiores maxime, et minime longe.
Partes
remotissime
sunt ille inter quas et notam cuius partes huiusmodi sunt cetere
maiores
inveniuntur.
Sic minime solum sunt remotissime partes maxime. Ex quibus
colligendum
est quod partes propinque maxime sunt longe, remote breves, remotiores
50 semibreves,
et remotissime minime. Partes propinque longe sunt breves, remote
semibreves,
et remotiores minime. Partes propinque brevis sunt semibreves,
et remote
minime.
Partes autem propinque semibrevis sunt minime.
¶ Itaque unica nota totalis est tantum,
scilicet maxima; tres totales et partiales, scilicet
longa,
brevis et semibrevis; et unica partialis tantum, scilicet minima.
Harum autem
55 quinque
notarum pro qualitate prolationis, temporis et utriusque modi,
tres imperficiunt
et
imperficiuntur, scilicet longa, brevis et semibrevis; unica imperficitur
et non
imperficit,
scilicet maxima; et unica imperficit et non imperficitur, scilicet
minima.
Namque
minores note maiores imperficiunt, quo fit ut maiores a minoribus
imperficiantur.
Hinc est quod longa maximam imperficit, et imperficitur a brevi,
60 semibrevi
et minima. Brevis maximam et longam imperficit, et a semibrevi
et minima
imperficitur.
Semibrevis maximam, longam et brevem imperficit, et imperficitur
a
minima.
Maxima a longa, brevi, semibrevi et minima imperficitur, et, quia
maiorem
non
habet, nullam imperficit. Minima vero maximam, longam, brevem
et semibrevem
imperficit,
et, quia minorem non habet, a nulla imperficitur, ut in presenti
exemplo
65 probatur:
[Example
1]

¶ De pausarum imperfectione: capitulum
secundum
Et
quoniam quatuor sunt istarum quinque notarum quarum cuilibet una
singularis
pausa
est appropriata eiusdem valoris cuius et sua nota, scilicet longa
,
brevis
, semibrevis
, et minima
, sciendum est quod omnis
70 pausa
imperficere potest, imperfici vero non, ut hic patet:
[Example
2]

¶ Hinc quot et quales notas possunt longa,
brevis, semibrevis et minima imperficere,
tot
et tales possunt earum pause. Sicque pausa longe maximam, pausa
brevis maximam
et
longam, pausa semibrevis maximam, longam et brevem, pausa minime
maximam,
longam,
brevem et semibrevem imperficere poterit, ut hic patet:
[Example 3]

75 ¶ De tredecim generalibus imperfectionum
regulis: capitulum tertium
Primum
igitur circa ipsas notarum musicalium imperfectiones generaliter
versando
tredecim
regulas generales tradere proposui.
¶ Prima regula generalis
Prima
regula generalis est quod imperfectio quatuor modis fieri potest:
primo, quantum
80 ad
totum tantum; secundo, quantum ad omnes vel aliquas partes vel
aliquam partem
tantum;
tertio, quantum ad totum et aliquas partes vel aliquam partem
tantum; quarto,
quantum
ad totum et omnes partes simul, ut hic patet:
[Example
4]

¶ Secunda regula generalis
Secunda
regula generalis est quod quando nota imperficitur quantum ad
totum, hoc est
85 a parte
eius propinqua; et quando imperficitur quantum ad partes, vel
est quantum ad
partes
propinquas, et tunc est hoc a partibus remotis, vel quantum ad
remotas, et tunc
a
remotioribus, vel quantum ad remotiores, et tunc a remotissimis,
ut hic patet:
[Example
5]

¶ Tertia regula generalis
Tertia
regula generalis est quod non differt si nota imperficiatur a
parte unita vel dispersa,
90 a partibus
unitis vel dispersis, ut hic patet:
[Example
6]

Quod
ut melius intelligatur, notandum est quod quedam nota imperficit
ut pars unita,
sicut
hic:
[Example 7]

Quedam note imperficiunt ut pars dispersa, sicut hic:
[Example
8]

Quedam nota imperficit ut partes unite, sicut hic:
[Example 9]

95 Et quedam note imperficiunt ut partes disperse, sicut hic:
[Example
10]

¶ Quarta regula generalis
Quarta
regula generalis est quod imperficere proprium est note minoris,
imperfici vero
maioris,
quoniam nec maior nota minorem nec similis similem potest imperficere.
Unde
sequitur
quod nec nota minor a maiori, nec similis a simili poterit imperfici,
ut hic patet:
[Example
11]

100 ¶ Quinta regula generalis
Quinta
regula generalis est quod omnis nota que imperficitur a parte
ante necessario ante
maiorem
vel minorem imperficitur, quia similis ante similem imperfici
non potest, ut hic
patet:
[Example 12]

Ex
quaquidem regula notandum est quod nulla nota etiam ante suam
pausam tamquam
105 ante similem
poterit imperfici, ut hic patet:
[Example
13]

¶ Sexta regula generalis
Sexta
regula generalis est quod nulla nota quantum ad totum imperfici
potest nisi de se
perfecta
sit. Similiter quantum ad partes imperfici non poterit nisi et
ille de se sint
perfecte, quoniam
aliter tertia pars non inveniretur que per imperfectionem a toto
vel a
110 parte subtrahitur,
ut hic:
[Example
14]

¶ Septima regula generalis
Septima
regula generalis est quod quotiens nota in tres partes equales
dividi poterit,
totiens et imperfici;
itaque ad minimum eius valorem deveniet. Verbi gratia, longa in
modo minori perfecto,
tempore perfecto et prolatione maiori valet viginti septem minimas,
115 que viginti septem in
tres partes equales divisibilem numerum efficiunt, scilicet in
ter
novem. Auferatur ei
tertia pars, scilicet novem, remanebunt octodecim. Octodecim autem
in tres partes equales rursus
dividi possunt, scilicet in ter sex; cui si tertia pars auferatur,
scilicet sex, duodecim remanebunt.
Quequidem duodecim etiam in tres partes divisibilem
numerum faciunt,
scilicet in
ter quatuor; auferatur ei tertia pars, scilicet quatuor, octo
120 remanebunt. Octo vero in tres partes equales
dividi non possunt. Hinc in isto valore qui
minimus est eius, scilicet octo minimarum,
ipsa longa persistet, ut hic patet:
[Example
15]

¶ Octava regula generalis
Octava
regula generalis est quod nota que imperficit premitti et postponi
potest secundum
voluntatem
componentis. Que si premittitur nota que imperficitur, a parte
ante
125 imperficitur, et si postponitur,
a parte post imperfici dicitur, ut hic patet:
[Example
16]

¶ Nona regula generalis
Nona
regula generalis est quod si completo numero aut nullis precedentibus
aliis nota minor
sola
ante maiorem ab ea imperfectibilem inveniatur, ipsam imperficit,
ut hic:
[Example 17]

Si
vero sola minor nota post maiorem ab ea imperfectibilem inveniatur,
sive sequatur alia
130 maior etiam
ab ea imperfectibilis sive non, ipsam imperficit, ut hic patet:
[Example
18]

Pariformiter
si plures note minores completo numero aut nullis aliis precedentibus
notis
ante
maiorem ab eis imperfectibilem in imperfecto numero constitute
inveniantur, tot quot
sunt
aut possunt ipsam imperficiunt. Et si alique supersint etiam imperfecte
numero,
transibunt
ad proximiorem locum quem habere poterunt, ut hic patet:
[Example
19]

135 Si vero
plures note minores in imperfecto numero constitute post maiorem
ab eis
imperfectibilem
inveniantur, sive sequatur alia maior etiam ab eis imperfectibilis
sive non,
tot
quot sunt aut possunt aut imperfectionem numeri tollunt, ipsam
imperficiunt. Et si
alique
etiam imperfecte numero superfuerint, transibunt ad proximiorem
locum quem
habere poterunt,
ut hic patet:
[Example
20]

140 ¶ Ipsa autem premissa generalis regula
tribus signis exceptionem patitur, scilicet puncto
divisionis,
impletione et ligatura: namque si notis minoribus que aliter iuxta
premissam
regulam
maiorem aliquam imperficerent punctus divisionis apponatur, non
illam
imperficient, immo
transibunt ad proximiorem locum quem habere poterunt, ut hic:
[Example
21]

Et
si note minores que aliter iuxta premissam regulam imperficerent
aliquam maiorem
145 implete
sunt, non ipsam imperficient, immo ad alias similiter impletas
reducentur, ut
hic patet:
[Example
22]

Si
vero note minores que aliter secundum eandem regulam imperficerent
aliquam
maiorem precedentem
ligate sint cum alia maiori sequente aut simili que cum eis
maiorem ipsam precedentem
imperficere non possit, non illam imperficient, immo
150 cum istis numerabuntur, ut hic patet:
[Example
23]

¶ Decima regula generalis
Decima
regula generalis est quod si sola minor nota seu plures in imperfecto
numero
constitute
inveniantur ante vel post maiorem que ab eis imperfici non potest
– puta si
maior ipsa
sit ante similem suam aut pausam, vel punctum perfectionis habet,
vel ab
155 aliis tam imperfecta
sit quam possit – transeunt ad proximiorem locum quem habere
possunt, ut hic
patet:
[Example
24]

¶ Undecima regula generalis
Undecima
regula generalis est quod si alicui note pro se tantum ante suam
similem aut
minorem
punctus divisionis appositus sit, primam maiorem quam poterit
imperficiet,
160 nisi ante
eam socias habeat, ut hic patet:
[Example
25]

Si
vero punctus divisionis alicui note ante suam similem aut minorem
non solum pro
se
sed pro aliis apponatur, illa cum istis etiam primam maiorem quam
poterint
imperficient,
dummodo similiter ante eam socias non habeant, ut hic patet:
[Example
26]

¶ Duodecima regula generalis
165 Duodecima
regula generalis est quod nota cui punctus divisionis appositus
est imperfici
potest,
ut hic patet:
[Example
27]

Nota
vero cui punctus perfectionis vel augmentationis apponitur numquam
imperficitur.
Et
ratio hec est: perfectio et imperfectio contraria sunt; contraria
vero non possunt esse
simul
in eodem subiecto; igitur est impossibile unam et eandem notam
esse perfectam
170 simul et
imperfectam, ut hic:
[Example
28]

Eadem
ratione quom secundum arithmeticam et musicam que subalternatur
ei additio
et
abstractio sint contraria, augmentatio autem sit quedam additio
et imperfectio
quedam abstractio,
impossibile est unam et eandem notam augmentari simul et
imperfici, ut hic
patet:
[Example
29]

175 Forte
dicent aliqui Tinctoris nimium presumit asserendo notam augmentatam
imperfici
non
posse, quom de Domarto in tenore Patrem quinti toni irregularis
et Barbingant in
tenore
cantilene L'omme bany contrarium fecerint, ut hic patet:
[Example 30a]

[Example 30b]

Quibus
respondeo, licet Busnois aliique complures illos imitati fuerint,
quod nullos
tamquam
nomini alicuius invidens reprehendere presumo, sed amicam veritatem
quoad
180 possum sustinens
errasse demonstro. Errantes quoque nomino ne falsa opinione
decepti
propter famam immortalem quam sibi dulcissime componendo peperunt
in
hoc
iuvenes eos imitentur, omnia facta eorum perfecta existimantes,
quod longe aliter
se
habet. Namque, ut sapientes asserunt, nihil est ab omni parte
perfectum.
¶ Tertiadecima regula generalis
185 Tertiadecima
regula generalis est quod omnis nota que potest imperfici et alterari,
velut
longa,
brevis et semibrevis, si alteretur, solum imperfici poterit quantum
ad aliquas
partes,
scilicet tantas quod note minores ipsam maiorem imperficientes
valorem eius
non
attingant, ut etiam probatur in hoc exemplo:
[Example 31]

¶ De imperfectionibus notarum musicalium
in particulari: liber secundus,
190 capitulum
primum
Tractato
generaliter de imperfectionibus notarum musicalium, ordine debito
congruit
de
imperfectione cuiuslibet particulariter tractare. Hinc primum
a maxima que
ceterarum notarum
caput et princeps est incipiamus, ut sic a maiore usque ad
minorem procedamus.
195 ¶ De imperfectione maxime in modo maiori
perfecto: capitulum
secundum
Maxima
in modo maiori perfecto quantum ad totum imperfici potest, namque
tunc
valet
tres longas quarum una tamquam tertia pars ipsius maxime abstrahi
poterit, ut
hic
patet:
[Example 32]

200 ¶ De imperfectione maxime in modo minori
perfecto
Preterea
maxima in modo minori perfecto potest imperfici quantum ad duas
partes
propinquas
aut unam tantum, quia tunc longa que pars eius propinqua est valet
tres
breves.
Hinc pro qualibet longa poterit una brevis tamquam tertia pars
ipsius abstrahi,
ut
hic patet:
[Example 33]

205 ¶ De imperfectione maxime in tempore
perfecto
Preterea
maxima in tempore perfecto potest imperfici quantum ad quinque,
quatuor,
tres
aut duas partes remotas aut unam tantum, namque tunc brevis, que
pars eius
remota est,
valet tres semibreves. Hinc pro qualibet brevi poterit una semibrevis
tamquam tertia pars
ipsius abstrahi, ut hic:
[Example
34]

210 ¶ De imperfectione maxime in maiori
prolatione
Preterea
maxima in prolatione maiori potest imperfici quantum ad undecim,
decem,
novem,
octo, septem, sex, quinque, quatuor, tres aut duas partes remotiores
aut unam
tantum,
quia tunc semibrevis, que pars eius remotior est, valet tres minimas.
Hinc pro
qualibet
semibrevi poterit una minima tamquam tertia pars ipsius abstrahi,
ut hic patet:
[Example
35]

215 ¶ De quindecim modis imperfectionis
maxime: capitulum tertium
Et
quoniam in plerisque cantibus omnes quantitates perfecte sunt,
et in aliis passim
commiscentur
plures perfecte aut una tantum cum pluribus imperfectis aut una
solum,
fit
quod maxima quindecim modis potest imperfici.
¶ Primus modus imperfectionis maxime
220 Primo
quantum ad totum tantum, et hoc in modo maiori perfecto, modo
minori
imperfecto,
tempore imperfecto et prolatione minori, ut hic patet:
[Example 36]

¶ Secundus modus imperfectionis maxime
Secundo
modo quantum ad partes propinquas tantum, et hoc in modo maiori
imperfecto,
modo minori perfecto, tempore imperfecto et prolatione minori,
ut hic
225 patet:
[Example 37]

¶ Tertius modus imperfectionis maxime
Tertio
modo quantum ad partes remotas tantum, et hoc in utroque modo
imperfecto,
tempore
perfecto et prolatione minori, ut hic patet:
[Example
38]

¶ Quartus modus imperfectionis maxime
230 Quarto
modo quantum ad partes remotiores tantum, et hoc in utroque modo
imperfecto,
tempore
imperfecto et prolatione maiori, ut hic patet:
[Example
39]

¶ Quintus modus imperfectionis maxime
Quinto
modo quantum ad totum et partes propinquas tantum, et hoc in utroque
modo
perfecto,
tempore imperfecto et prolatione minori, ut hic patet:
[Example 40]

235 ¶ Sextus modus imperfectionis maxime
Sexto
modo quantum ad totum et partes remotas tantum, et hoc in modo
maiori
perfecto,
modo minori imperfecto, tempore perfecto et prolatione minori,
ut hic patet:
[Example
41]

¶ Septimus modus imperfectionis maxime
Septimo
modo quantum ad totum et partes remotiores tantum, et hoc in modo
maiori
240 perfecto,
modo minori imperfecto, tempore imperfecto et prolatione maiori,
ut hic
patet:
[Example
42]

¶ Octavus modus imperfectionis maxime
Octavo
modo quantum ad totum, partes propinquas et remotas tantum, et
hoc in
utroque
modo perfecto, tempore perfecto et prolatione minori, ut hic patet:
[Example
43]

245 ¶ Nonus modus imperfectionis maxime
Nono
modo quantum ad totum, partes propinquas et remotiores tantum,
et hoc in
utroque
modo perfecto, tempore imperfecto et prolatione maiori, ut hic
patet:
[Example
44]

¶ Decimus modus imperfectionis maxime
Decimo
modo quantum ad totum, partes remotas et remotiores tantum, et
hoc in
250 modo maiori perfecto,
modo minori imperfecto, tempore perfecto et prolatione maiori,
ut hic patet:
[Example
45]

¶ Undecimus modus imperfectionis maxime
Undecimo
modo quantum ad partes propinquas et remotas tantum, et hoc in
modo
maiori
imperfecto, modo minori perfecto, tempore perfecto et prolatione
minori, ut
255 hic patet:
[Example
46]

¶ Duodecimus modus imperfectionis maxime
Duodecimo
modo quantum ad partes propinquas et remotiores tantum, et hoc
in
modo maiori
imperfecto, modo minori perfecto, tempore imperfecto et prolatione
maiori, ut hic
patet:
[Example
47]

260 ¶ Tertiusdecimus modus imperfectionis
maxime
Tertiodecimo
modo quantum ad partes remotas et remotiores tantum, et hoc in
utroque modo
imperfecto, tempore perfecto et prolatione maiori, ut hic patet:
[Example
48]

¶ Quartusdecimus modus imperfectionis
maxime
Quartodecimo
modo quantum ad partes propinquas, remotas et remotiores tantum,
265 et hoc in modo
maiori imperfecto, modo minori perfecto, tempore perfecto et maiori
prolatione,
ut hic patet:
[Example
49]

¶ Quintusdecimus modus imperfectionis
maxime
Quintodecimo
modo quantum ad totum, partes propinquas, partes remotas et partes
remotiores
simul, et hoc in utroque modo perfecto, tempore perfecto et prolatione
270 maiori,
ut hic patet:
[Example
50]

¶ De imperfectione longe in modo minori
perfecto: capitulum quartum
Longa
in modo minori perfecto potest imperfici quantum ad totum, namque
tunc valet
tres
breves, quarum una tamquam tertia pars ipsius longe poterit abstrahi,
ut hic patet:
[Example 51]

¶ De imperfectione longe in tempore
perfecto
275 Preterea
longa in tempore perfecto potest imperfici quantum ad duas partes
propinquas
aut
unam tantum, quia tunc brevis, que pars eius propinqua est, valet
tres semibreves.
Hinc
pro qualibet brevi poterit una semibrevis tamquam tertia pars
ipsius abstrahi, ut
hic patet:
[Example
52]

¶ De imperfectione longe in prolatione
maiori
280 Preterea
longa in prolatione maiori potest imperfici quantum ad quinque,
quatuor,
tres aut
duas partes remotas aut unam tantum, namque tunc semibrevis, que
pars
eius remota est,
valet tres minimas. Hinc pro qualibet semibrevi poterit una minima
tamquam tertia pars
ipsius abstrahi, ut hic patet:
[Example
53]

¶ De septem modis imperfectionis longe:
capitulum quintum
285 Et quoniam
in plerisque cantibus sub quolibet modo maiori quantitates modi
minoris,
temporis
et prolationis perfecte consistunt, et in aliis plures perfecte
aut una tantum
passim commiscentur
cum pluribus imperfectis aut una tantum, fit quod longa
septem modis imperfici
potest.
¶ Primus modus imperfectionis longe
290 Primo
modo quantum ad totum tantum, et hoc in quolibet modo maiori,
modo minori
perfecto,
tempore imperfecto et prolatione minori, ut hic patet:
[Example
54]

¶ Secundus modus imperfectionis longe
Secundo
modo quantum ad partes propinquas tantum, et hoc in quolibet modo
maiori,
modo
minori imperfecto, tempore perfecto et prolatione minori, ut hic
patet:
[Example
55]

295 ¶ Tertius modus imperfectionis longe
Tertio
modo quantum ad partes remotas tantum, et hoc in quolibet modo
maiori, modo
minori
imperfecto, tempore imperfecto et prolatione maiori, ut hic patet:
[Example
56]

¶ Quartus modus imperfectionis longe
Quarto
modo quantum ad totum et partes propinquas tantum, et hoc in quolibet
modo
300 maiori,
modo minori perfecto, tempore perfecto et prolatione minori, ut
hic patet:
[Example
57]

¶ Quintus modus imperfectionis longe
Quinto
modo quantum ad totum et partes remotas tantum, et hoc in quolibet
modo
maiori, modo
minori perfecto, tempore imperfecto et prolatione maiori, ut hic
patet:
[Example
58]

¶ Sextus modus imperfectionis longe
305 Sexto
modo quantum ad partes propinquas et partes remotas tantum, et
hoc in quolibet
modo
maiori, modo minori imperfecto, tempore perfecto et prolatione
maiori, ut hic patet:
[Example
59]

¶ Septimus modus imperfectionis longe
Septimo
modo quantum ad totum, partes propinquas ac partes remotas simul,
et hoc in
quolibet
modo maiori, modo minori perfecto, tempore perfecto et prolatione
maiori, ut
310 hic patet:
[Example 60]

¶ De imperfectione brevis in tempore
perfecto: capitulum sextum
Brevis
in tempore perfecto potest imperfici quantum ad totum, quia tunc
valet tres
semibreves,
quarum una tamquam tertia pars ipsius brevis abstrahi poterit,
ut hic patet:
[Example 61]

¶ De imperfectione brevis in prolatione
maiori
315 Preterea
brevis in prolatione maiori potest imperfici quantum ad duas partes
propinquas
aut
unam tantum, namque tunc semibrevis, que pars eius propinqua est,
valet tres
minimas.
Hinc pro qualibet semibrevi poterit una minima tamquam tertia
pars ipsius
abstrahi,
ut hic patet:
[Example 62]

¶ De tribus modis imperfectionis brevis
320 Et quoniam
in plerisque cantibus sub quolibet modo maiori sive minori tempus
perfectum ac
prolatio maior concurrunt, et in aliis tempus imperfectum cum
prolatione
maiori, vel econverso
perfectum tempus cum prolatione minori commiscetur, fit quod
brevis
tribus modis
imperfici potest.
¶ Primus modus imperfectionis brevis
325 Primo
modo quantum ad totum tantum, et hoc in quolibet modo maiori sive
minori,
tempore
perfecto et prolatione minori, ut hic patet:
[Example
63]

¶ Secundus modus imperfectionis brevis
Secundo
modo quantum ad partes propinquas tantum, et hoc in quolibet modo
maiori
sive
minori, tempore imperfecto et prolatione maiori, ut hic patet:
[Example
64]

330 ¶ Tertius modus imperfectionis brevis
Tertio
modo quantum ad totum et partes propinquas simul, et hoc in quolibet
modo
maiori
sive minori, tempore perfecto et prolatione maiori, ut hic patet:
[Example
65]

¶ De unico modo imperfectionis semibrevis:
capitulum septimum
Semibrevis
unico modo potest imperfici, scilicet quantum ad totum tantum,
et hoc in
335 prolatione
maiori sub quolibet modo et tempore, quia tunc valet tres minimas,
quarum
una
tamquam tertia pars ipsius semibrevis abstrahi poterit, ut hic
patet:
[Example
66]

¶ De tribus imperfectionum signis: capitulum octavum
Finaliter,
eo quod certa quedam signa sunt quibus note cognoscuntur imperfici,
de
his aliqua
dicere necessarium arbitramur. Unde sciendum est quod tria sunt
signa
340 notam imperfectibilem
imperfici demonstrantia, videlicet numeralis imperfectio, notalis
impletio, et
punctualis divisio.
¶ De primo signo imperfectionis
Quoad
primum: quotienscumque note minores ante vel post maiorem in imperfecto
numero
constitute inveniuntur, signum est quod prima maior ab eis imperfectibilis
345 imperficiatur,
nisi ad socias prius reducantur, ut hic patet:
[Example
67]

¶ De secundo signo imperfectionis
Quoad
secundum: quotienscumque nota tota impletur, signum est quod tertia
parte
totius sui
valoris imperficitur; et si dimidia pars note tantum impleta sit,
signum est
quod tertia parte
dimidii valoris sui imperfecta sit. Debentque note minores que
taliter
350 imperficiunt maiores
impleri sicut et ipse, nec refert si ille precedant aut sequantur
istas mediate vel immediate,
ut hic patet:
[Example
68]

Si
vero tres note similes in signum imperfectionis implete sint,
sive ponantur immediate
una
post aliam sive non, media ut partes propinque unite primam imperficit
a parte
post, et
ultimam a parte ante, ut hic patet:
[Example 69]

355 Et quoniam
notarum impletio non solum imperfectionem, sed reductionem, sesquialteram
et
duplam significat, qualiter in promptu scitur dum in aliquo cantu
huiusmodi notarum
impletio
invenitur quod istorum quatuor signorum accipiendum sit, in nostro
Proportionale
musices
amplissime declaravimus. Quapropter super hoc in isto tractactu
nihil dicimus.
¶ De tertio signo imperfectionis
360 Quoad
tertium: quotienscumque punctus divisionis alicui note sive pro
se tantum sive pro
se
et aliis adiicitur, signum est quod prima maior ab eis imperfectibilis
imperficiatur, nisi
ad
socias prius reducantur, ut hic patet:
[Example
70]

¶ Operis conclusio: capitulum nonum
Et
hec de notarum musicalium imperfectionibus dicta sufficiant; in
quibus si aliquid
365 imperfecte
positum inveniatur, omnes precor in arte divina perfectos ut amore
perfectiori
velint
id perficere, quo Deus ille scientiarum dominus, qui opus imperfectionis
non novit,
eos
beatitudine perfectissima remunerare dignetur.
<Explicit.>