1 ¶ Tractatus alterationum editus a magistro Iohanne Tinctoris in legibus licentiato
regisque magne Sicilie capellano.
¶ Prologus
Sanctissimo legum interpreti suavissimoque musarum cultori Guillelmo Guinandi
5 prothocapellano serenissimi ducis Mediolani Iohannes Tinctoris inter legum ac
artium mathematicarum studiosos minimus honorem perpetuumque decus.
Nuper, egregie vir, meas usque ad aures rumor subvolavit quemdam cantorem
tuo subiectum imperio me palam asseruisse circa quandam alterationem musicam
errasse, eo quod quom in manibus suis habuisset officium nostrum iam olim super
10 Nos amis editum, in ipso sub tempore perfecto inter duas breves duas semibreves,
quarum ultima non alteratur, hoc in modo reperisset:
[Example 1] [commentary]

In quo se admodum rusticum ostendit, non advertens alterationem aliquam non
debere fieri ubi nullus est defectus numeri; eius licet rusticitati – hoc etenim iura
precipiunt – sit parcendum, non tamen obiectum errorem, ne tacendo huic
15 consentire videar, impurgatum censui reliquendum. Quamobrem hoc opusculum
edidi et quidquid de notarum alterationibus sentiam in eo posui, ut quom id
perlegere dignatus fueris, me reprehensum inique percipias et adversus
calumniatorem pro veritate certando, quod proprium est viri fortis, tuearis et
protegas.
20 ¶ Quid sit alteratio: capitulum primum
Alteratio est proprii valoris alicuius note duplicatio. Notam etenim alterari nihil
aliud est quam cum suo proprio valoris alterius similis effici. Hinc circa notarum
alterationem primo generaliter versando octo generales regulas tradere proposui.
¶ Prima generalis regula
25 Prima generalis regula est quod ubicumque due note eiusdem speciei ternario
numero subiecte inveniuntur sole, ultima earum alteratur. Due autem note
huiusmodi sole inveniri dicuntur quando non habent aliquam similem continuam
aut syncopatam precedentem que cum illis numerari possit. Namque si aliqua
similis que cum illis numerari possit continue vel per syncopam precedat, tunc
30 omnes tres connumerabuntur, et eo quod cessante causa cesset effectus, cessante
numeri imperfectione cessabit alteratio, ut hic patet:
[Example 2] [commentary]

Dupliciter autem contingere potest quod due note ternario numero subiecte
similem non habeant precedentem que cum illis numerari possit: primo, quando
realiter nulla precedit; secundo, quando aliqua precedit sed impletione ad alium
35 locum reduci ostenditur, vel ab illis puncto dividitur, ut hic:
[Example 3] [commentary]

¶ Secunda generalis regula
Secunda generalis regula est quod non refert si due note sole invente, quarum
ultima venit alteranda, sint continue aut syncopate, quia dum in istis sicut in
illis requiritur perfectio, consequenter accidit alteratio, sicut hic:
[Example 4] [commentary]

40 ¶ Tertia generalis regula
Tertia generalis regula est quod omnis nota que alteratur necessario ante suam
maiorem propinquam alteratur, ut longa ante maximam, brevis ante longam,
semibrevis ante brevem, et minima ante semibrevem. Cuius ratio duplex est:
prima quoniam loco note alterande maior propinqua poni non potest, eo quod
45 similis ante similem non imperficitur. Unde quod per alterationem valet
tantummodo duas, necesse valeret tres; ad quod
evitandum secunda prime
similis est alterabilis. Secunda ratio est quoniam due note minores eiusdem
speciei ante maiorem remotam aut remotiorem aut remotissimam posite, ut
due breves ante maximam, due semibreves ante longam, due minime ante
50 brevem, aut due semibreves ante maximam, due minime ante longam, aut
due minime ante maximam, possunt eam imperficere, et sic absque alteratione
numerus est in perfectione, ut hic patet:
[Example 5] [commentary]

¶ Quarta generalis regula
Quarta generalis regula est quod licet duas notas minores ante maiorem
55 propinquam solas inventas alia maior remota vel remotior vel remotissima ab
illis duabus imperfectibilis precedat, tamen eo quod imperfectio tamquam
odiosa magis quam alteratio sit evitanda, non hec ab illis imperficietur; immo
ultima illarum alterabitur, nisi puncto ab invicem vel ambe ab ipsa maiore
propinqua dividantur, ut hic:
[Example 6] [commentary]

60 ¶ Quinta generalis regula
Quinta generalis regula est quod omnis nota veniens alteranda quoad formam
necessario est integra; eius vero socia per partes potest divisa, ut hic:
[Example 7] [commentary]

¶ Sexta generalis regula
Sexta generalis regula est quod licet pause loco notarum sociarum alterandarum
65 aut partium suarum habeant vim inducendi alterationem, nulla tamen
alterari potest, ut hic:
[Example 8] [commentary]

Preterea talis ante pausas perfectas fit alteratio qualis ante notas quibus sunt
appropriate. Hinc fit ut ante pausam longe in modo minori perfecto alteretur
brevis, ante pausam brevis in tempore perfecto semibrevis, et ante pausam
70 semibrevis in maiori prolatione minima, ut hic patet:
[Example 9] [commentary]

¶ Septima generalis regula
Septima generalis regula est quod ligatura non facit alterationem. Unde si tres
note inveniantur ante maiorem propinquam, quarum due ultime sunt
colligate ac etiam ipsi maiori colligate, licet aliqua maior propinqua vel remota
75 vel remotior eas precedatque a prima earum posset imperfici, tamen eo quod
imperfectionem atque alterationem quantum possumus propter improprietatem
utriusque fugere debemus, ultima non alteratur; immo cum duabus primis
numeratur, nisi puncto a duabus ultimis prima dividatur, ut hic patet:
[Example 10] [commentary]

Talis attamen colligationis modus, nisi fiat propter dicta supposita, plurimum
80 est fugiendus. Multo nempe convenientius aut nulle talium trium notarum
aut omnes aut
prima et secunda colligantur, ut hic patet:
[Example 11] [commentary]

¶ Octava generalis regula
Octava generalis regula est quod omnis nota ternario numero subiecta est
alterabilis. Unde quom longa in modo maiori perfecto, brevis in modo minori
85 perfecto, semibrevis in tempore perfecto, et minima in prolatione maiori
numero ternario sint subiecte, in ipsis quantitatibus veniunt alterande. De
quarumquidem alterationibus, ut clarius intelligatur, nunc particulariter
tractare proposuimus.
¶ De alteratione longe: capitulum secundum
90 Si due longe sole in modo maiori perfecto ante maximam inveniantur,
ultima illarum alteratur, ut hic patet:
[Example 12] [commentary]

¶ De alteratione brevis
Si due breves sole in modo minori perfecto ante longam aut eius pausam
inveniantur, ultima illarum alteratur, ut hic:
[Example 13] [commentary]

95 ¶ De alteratione semibrevis
Si due semibreves sole in tempore perfecto ante brevem aut eius pausam
inveniantur, ultima illarum alteratur, ut hic:
[Example 14] [commentary]

¶ De alteratione minime
Si due minime sole in maiori prolatione ante semibrevem aut eius pausam
100 inveniantur, ultima illarum alteratur, ut hic:
[Example 15] [commentary]

¶ Itaque sufficienter de ipsis notarum alterationibus tam generaliter quam
particulariter tractatum mihi profecto visum est. Si tamen aliqua necessaria
circa eas pretermiserim aut falsa preceperim, calumniatorem precor ut
illa subiungere aut ista corrigere dignetur. Namque tunc reprehensione
105 dignum meme existimabo, ac eum preceptorem autentissimum hic et
ubique predicabo.