Supplementary reading I

Quis erat Aeneas?

Aeneas erat Troianus qui ad Italiam venit, urbem condidit, et auctor generis Romani fuit.  Troia a Graecis capta, multisque Troianis interfectis, Aeneas effugiens ex patria sua in Italiam venit.  Virgilius poeta et Livius historicus de Aenea scripserunt, hic primum librum Ab Urbe Condita, ille totum carmen Aeneis.

Pater Aeneae erat Anchises pastor.  Homerus dicit deam Venerem, a Jove coactam, eum amavisse.  Venus omnes deos deasque adamare mortales feminas virosque cogebat, sed ipsa numquam ullum amaverat.  Juppiter igitur ei cupidinem Anchisae in cordem misit, quem simul atque ea vidit, statim adamavit.  Virginem bellam simulans venit dea ad Anchisam, qui solus boves pascebat.

Inquit Anchises, "Salve, quisquis dearum beatarum es, an Diana vel Latona vel Venus vel Minerva.  Tibi aram in alto colli consecrabo in qua sacrificia saepe faciam;  sis mihi propitia atque benigna.  Te precor ut clarissimus sim apud Troianos, ut progenies fortes habeam, ut longe beateque vivam atque in senectutam veniam."

"Scito me nullam deam esse, Anchisa nobilis, sed femina ex femina orta.  Nunc, a te in matrimoniam ducta, uxor tua ero."

Anchises, gaudens atque eam magnopere amans, cum lectum humi straverat, cum dea concubuit.

Postridie mane deam non iam virginem mortalem simulantem vidit Anchises, quem metus magnus percussit.  "Te deam recognovi simil atque te vidi," inquit, "sed tu deam esse negavisti.  Miserere me, precor."

Respondit Venus et eum confirmavit.  "Erige te, Anchisa;  noli metuere.  Carus deis es.  Filium habebis, Aeneam nomine, qui magnum regnum condet."  Sic facta est Venus "Aeneadum genetrix," ut dicit poeta Lucretius.

Hanc historiam narrat Homerus, poeta Graecus, in Hymno Homerico Veneris.  Narrat etiam historiam de Bello Troiano in carmen epicum Iliadem.  Hoc in carmine autem Aeneam videmus, fortiter pugnantem et sapienter loquentem.  Urbe Troia a Graecis spoliata, Aeneas ex Troia cum patre Anchisa et filio Iulo iter fecit.  Uxorem Creusam relinquere debuit.

Venit ad urbem antiquam Carthaginem, ubi regina Dido eum adamavit, tum denique Aeneas ad Italiam advenit.  Laviniam, filiam regis Latinorum, in matrimoniam duxit, et urbi quem condidit nomen eius dedit:  urbs appellabatur "Lavinium."  Sed Lavinia pacta erat Turno regi Rutulorum, qui contra Aeneam igitur bellum intulit.  Carmen Virgili Aeneis historiam narrat usque ad Turnum mortuum.  Titus Livius nobis dicit Aeneam victorem esse.  Postea omnes Latini, Rutuli, et Troiani facti sunt gens Latinus.  Iulus, filius Aeneae, novam urbem Albam Longam condidit.  Reges Albani quadringenti annos regnaverunt.  Ultimus rex Albanorum erat Numitor cuius nepotes, Romulus et Remus, urbem Romam tandem condiderunt, anno DCCLIII (septingentisimo quinquagesimo tertio) ante Christum natum.

(verba 405)



Return to CL211 page
Return to Ms. Mahoney's home page
BU Classical Studies Department