Libri et materia
Descriptio
Labores discipulorum
Regula studiorum
De re bibliographica
Libri legendi:
Latin: How to Read It Fluently, Dexter Hoyos ($10)
Fabulas recipetis semestre ineunti.
Pagina huius scolae, http://www.stoa.org/~mahoney/teaching/lat182_s08.html
Descriptio:
Viri docti saeclis quatro decimo et quinto decimo, studiorum humanitatis periti,
litteras omnium generum priscorum scribebant.
Permultas fabulas scripserunt, et tragoedias et comoedias, quae similes sunt non modo fabulis T. Macci Plauti,
P. Terenti Aferis, L. Annaei Senecae sed etiam fabulis scriptorum linguarum vernacularum.
Plures fabulas legemus, de quo disputabimus: quales sint, quomodo in scaena actae, utrum latinitas earum similior sit
Ciceronis. Discimus de re metrica et, si necesse sit, de re grammatica.
Labores discipulorum:
Per sessiones cursus, de fabulas disputabitis (latine, tantum possetis). Fabulas
anglice non vertemus; potius latine legere debebitis.
Notas computabo hac ratione:
Tractatus parvi mihi debuntur die 8 mense Februario, die 7 mense Martio,
die 28 mense Martio, die 18 mense Aprile, qui dies sunt dies veneris.
Tractatus maior debitur die 11 mense Aprile.
(Bene nota: quod iam nescimus quando sessiones habebimus, dies tractatuum scribendorum mutare fortasse debebo.)
Nullum tractatum accipio datum post diem in quo debitum est. Si
abes a scola in illo die, ubi tractatus quidam debitur, mitte eum mihi per cursum electronicum.
Forma simplice utere: noli tractatum mittere in forma propria alicuius programmatis
computatralis.
Regula studiorum:
Per sessiones, licet vobis aut latine aut anglice loqui, sed melius latine.
Nullus discipulus in Universitate Tuftense sit alienorum scriptorum compilator
nec aliquem de laboribus scolasticis fallat.
Numquam notam illam "infectam" (anglice "incomplete") discipulis do, nisi
quid accidat valde inusitatum.
Non potes notas mereri praeter eas quas recipies pro labore cotidiano.
De re bibliographica:
Legetis fabulas fere decem. Tractatus parvos quattuor, maiorem unum scribebitis,
quos licet vobis anglice scribere. Probatio in fine semestris non erit.
Disputationes 14% Tractatus parvi (4x14) 56% Tractatus maior 30%
Debetes fabulam omnem legere antequam de ea disputabimus. Librum in sessiones ferte
una cum adnotationibus quas de fabula fecisti.
Libri hic notati utiles sunt.
Grund, Gary. Humanist Comedies, Cambridge: 2005.
Ijsewijn, Josef. Companion to Neo-Latin Studies, Louvain: 1990.
Analytic bibliography of on-line Neo-Latin texts
Pagina facta ab AEM, nuperrime d. 3 m. dec. 2007
Pagina domestica
Pagina facultatis Tuftensis litterarum antiquarum
Gratias ago societati illi Stoa Consortio, quae his paginis me uti amabiliter permittet.