Cum e contentione, de Chryseide patri reddenda, Achilles, ira in Agamemnonem incensus, a bello cessaret, Troiani, totis decem annis urbe exire, ad pugnandum aperto campo, non ausi, tandem erumpunt, uno Achille absente, pares se fore Graecis sperantes. Tum Iupiter Agamemnonem per somnium monet ut copias in aciem educat. Cui parens Agamemnon, convocatis ducibus, quid in animo habeat, ostendit, ceterum ad populum dissimulat consilium, et ad patriam repetendam, tot annis frustra consumtis, hortatur, ut ea tentatione eliceret voluntates hominum, eosque vel confirmaret, si nollent abire, vel, si domum spectarent, per duces coërceret. Ibi cum populo placeret reditus, Nestor et Ulysseus concionibus eum dissuadent, et animos confirmant, ut manere et pugnare vellent.
Educti ergo cum essent in aciem, contra euntibus Troianis, et Paris Menelaum ad certamen provocasset, per quod bellum ita fineretur, ut, qui alterum vicisset, Helenam et eius opes haberet, eaque res convenisset interposito ab utraque parte iureiurando, victus pugna Paris a Venere surripitur (hoc est, mortem timens fugit). Ibi tum Pandarus quidam, Troianus, iaculo Menelaum petit ac vulnerat. Qua re violato foedere, bellum repetitur, hortante Agamemnone, exoriturque pubna, in qua multi utrimque cadunt.
In eo proelio in primis insignem se facit fortitudo Diomedis, vulneratis, prater alios, etiam Venere et Marte. Quo nomine cum apud Iovem queruntur, ultro etiam obiurgantur, quod se in talia discrimina coniiciant. Qua castigatione deterriti, abstinent ipsi a proeliis: ceterum Trioani magna clade afficiuntur, dum Glacus et Diiomedes inter se colloquuntur, et, paterna amicitia cognita, arma permutant.
Rursus alia pugna e provocatione. Nam Hectore provocante, sortito cum eo pugnat Aiax Telamonius, ita fortiter uterque, ut nox dirimeret certamen. Postridie eius diei, factis induciis caesorum sepeliendorum causa, murus circumdatur classi, quo, Achille adhuc pugnante, opus non fuerat. Sed Iupiter, interposito interdicto cum gravibus minis, ne quis Deorum Dearumve opem alterutri parti ferret, ipse in Ida consedit, fecitque ut, quamquam neutro inclinata victoria, Graeci tamen minus valerent. In quo cum Iuno et Minerva contra Iovis praeceptum ire auxiliatum pararent Graceis, per Iridem iubentur se continere. Interea Hector, noctu concione habita, ad castra extra urbem metandum hortatur.
Tum vero timore fractus Agamemnon, quod videbat Iovem stare a Troianis, de reditu in patriam serio cogitare coepit. A quo eum ita deterrent Diomedes et Nestor, ut legatos mitti ad Achillem suadeant, qui de reconciliando Agamemnoni Achille agant, oblatis egregiis conditionibus. Mittuntur Ulysses, Aiax, et Phoenix. Sed eorum legatio et orationes irritae fuere inexorabili Achille.
Aeger inde animo Agamemnon cum dormire non posset, adit noctu primum Menelaum, et ipsum prae curis vigilantem, et expergefactis ducibus, deliberat de rebus communibus. Placuit mittere, qui castra Graecorum specularentur. Primus lectus Diomedes, qui sibi socium adscribit Ulyssem. Eodem tempore cum pari consilio exisset e Troianis castris Dolon, incidit in illos, et cum timore mortis prodidisset omnia, interficitur. Ipsi in castra Troiana cum irrepsissent, interficiunt Rhesum, Thracem, qui nuper advenerat, et equos eius abigunt. Sed tamen ea re nihil profectum ad summam rei.
Nam die post in proelio omnes prope duces Graecorum vulnerantur, et in eas rediguntur angustias Graeci, ut primum pro muris pugnare cogantur, deinde ne hos quidem defendere possint, Hectore, portis effractis, irrumpente in naves. Forte Achilles stans in puppi viderat vulneratum ducem educi e proelio. Is qui sit cupiens scire, mittit sciscitatum Patroclum. Eum onerat precibus Nestor, ut si Achilles se placari non sinat, ipse indutus armis Achillis in proelium veniat, si adspectu armorum Achilleorum terreri Troiani possint et Graeci recreari.
Interea et Neptunus opem Graecis ferre parat, incitandis etiam Aiacibus ad pugnandum. Sed consilium procedere non potest, Iove vigilante. Itaque Iuno, cum cingulo Veneris ad eum profecta, amorem illi et somnum iniicit, per quem Neptunus tuto open fert. Experrectus e somno Iupiter, cum se illusum a Iunone videt, et ipsam obiurgat, et Neptunum discedere a pugna iubet, incitato etiam Apolline, ut Hectorem incitet. Hunc ergo praegressus Apollo cum aegide, Graecos fugatos ad naves compellit.
Interea exorat Achillem Patroclus de armis; iisque indutus, primo fugat metu armorum Troianos, mox agnitus, ab Euphorbo vulneratur, ab Hectore autem occiditur et spoliatur.
Corpus ipsum a Graecis defenditur, et in castra refertur, misso ad Achillem rei nuncio. Hic vero non modo summa ex eo casu tristitia afficitur, sed etiam ira in Hectorem incenditur et cupiditate illius caedis ulciscendae. Vix eum Thetis differt, dum nova arma adferat a Vulcano. Iis allatis, in his clypeo admirabilis artificii et ampli argumenti, recreatur Achilles e dolore, et cum interea placatus esset, acceptis donis Agamemnoni, ad pugnandum progreditur, Iove etiam permittente Diis ut ad bellum descendant. Ibi multos interficienti vix a Neptuno Aeneas, Hectore ab Apolline eripitur, omnibus ceteris ad urbem compulsis. Ita furentem cum Scamander fluvius cohibere parat, vix a Vulcano servatur. Servatum impedit Apollo, quo minus Trioanos porro insectetur, sub specie Agenoris huc illuc fugiens et insequentem eludens. Ita Troiani portas assecuti urbe clauduntur, praeter Hectorem, qui extra urbem exspectat Achillem, pavens tamen ac trepidans, ut qui etiam appropinquante Achille se in fugam coniicit, mox cum restitisset, interimitur.
Eius corpori cum diu illusisset Achilles, trahendo e pedibus religatum ad plaustrum per campos, tandem monitus a Iove per matrem, finem saevitiae facit, et Priamo ad se in castra venienti, Mercurio duce, corpus pro pecunia reddit. Patroclo Achilles, Hectori Troiani funus splendidum faciunt.