I.
Tandem venit amor, qualem texisse pudori
quam nudasse alicui sit mihi fama magis.
Exorata meis illum Cytherea Camenis
adtulit in nostrum deposuitque sinum.
Exsolvit promissa Venus: mea gaudia narret,
dicetur si quis non habuisse sua.
Non ego signatis quicquam mandare tabellis,
ne legat id nemo quam meus ante, velim,
sed peccasse iuvat, vultus componere famae
taedet: cum digno digna fuisse ferar.
II.
Invisus natalis adest, qui rure molesto
et sine Cerintho tristis agendus erit.
Dulcius urbe quid est? an villa sit apta puellae
atque Arretino frigidus amnis agro?
Iam nimium Messalla mei studiose, quiescas,
non tempestivae, saeve propinque, viae!
Hic animum sensusque meos abducta relinquo,
arbitrio quamvis non sinis esse meo.
III.
Scis iter ex animo sublatum triste puellae?
natali Romae iam licet esse suo.
Omnibus ille dies nobis natalis agatur,
qui nec opinanti nunc tibi forte venit.
IV.
Gratum est, securus multum quod iam tibi de me
permittis, subito ne male inepta cadam.
Sit tibi cura togae potior pressumque quasillo
scortum quam Servi filia Sulpicia:
Solliciti sunt pro nobis, quibus illa dolori est,
ne cedam ignoto, maxima causa, toro.
V.
Estne tibi, Cerinthe, tuae pia cura puellae,
quod mea nunc vexat corpora fessa calor?
A! ego non aliter tristes evincere morbos
optarim, quam te si quoque velle putem.
At mihi quid prosit morbos evincere, si tu
nostra potes lento pectore ferre mala?
VI.
Ne tibi sim, mea lux, aeque iam fervida cura
ac videor paucos ante fuisse dies,
si quicquam tota commisi stulta iuventa,
cuius me fatear paenituisse magis,
hesterna quam te solum quod nocte reliqui,
ardorem cupiens dissimulare meum.
Duo commentaria brevia de his carminis in Tota-Terra Tela (anglice:
‘WWW’) invenietis:
Diotima, sub voco "De Feminis Romanis":
http://www.uky.edu/ArtsSciences/Classics/dfr-sulpicia.html
aut potestis ad Diotimam
ire, deinde in partem De Feminis Romanis inire, et Sulpiciam quaerere.
Alterum commentarium praebet New England Classical Journal:
http://www.hnet.uci.edu/classics/cane/sulpicia.html
Sulpicia erat filia Servi Sulpici Rufi, cuius pater amicus erat Ciceronis. De vita non multum scimus, sed vixit saeclo primo a.C.n., et veri simile est eam natam post mortuum Catullum. Haec sex carmina invenimus in "corpore Tibulliano"; sunt 13-18 ex tertio libro, aut 7-13 ex quarto secundum alios doctos. Sulpicia traditur horum scriptor esse; sunt autem qui dissentiunt. Carmina sunt elegi, similes brevioribus Catulli.
I. [Tib]3.13 = 4.7
1. venit tempus praesens an perfectum, et quomodo
scis?
1-2. pudori, mihi ambo sunt casu dativo. Simpliciter:
"Amor est qualis, ut fama eum texisse magis quam alicui nudasse mihi pudori
sit." Id est, S. vult suum amorem omnibus aperire.
3. illum virum quem amat. Nomen ei, ut in
c. 2 et 5 vidimus, est Cerinthus.
Cytherea dea amoris, Venus, aut Aphrodite Graeca, quia
nata est in insula Cythera.
Camenis deae, aut nymphae, artis musicae; Italicae
sunt, et antiqui poetae Romanae eas pro Musis Graecis invocant. Livius
Andronicus suae Odysseae Latinae ita initium fecit: Virum mihi,
Camena, insece versutum; Homerus quidem dixerat: Virum
mihi, Musa, narra callidum. "Meae Camenae" sunt "mea carmina";
Sulpicia non "a Camenis" dicit quia de carminibus cogitat, non de deis.
Hic versus paene est "versus aureus": sunt duo adiectiva, pronomen,
et duo nomina quibus adiectiva adicuntur. In medio vero versu aureo
est verbum.
4. nostrum sinum vide ut "deposuit" circumstant,
quasi Cerinthus in sinu Sulpiciae. "Nos" est Sulpicia sola.
Constructio solita sit "ad sinum adferre" et "in sinu deponere";
Sulpicia "in sinum" utitur quia nec "ad sinum deponere" nec "in sinu adferre"
recte dictum est.
5-6. narret, dicetur condicio mixta: "si quis
dicetur, Venus narret." Post "dicetur" habemus orationem obliquam.
quis aliquis.
7. signatis tabellis id est, epistulae aut carmina
quae Sulpicio suo amico scribit. Signum est cera qua tabellae clausae
sunt.
8. meus ille quem amat. Quamquam vires "mea
puella" dicunt, femina poeta non potest "meus puer" dicere: "puer"
est "servus."
quam ... ante antequam
ne ... nemo negatio vehemens
7-8. Hi versus idem significant quam 1-2: Sulpicia suum
amorem celare non vult.
9. iuvat sc. mihi
vultus casu accusativo plurali
famae dativo; "componere vultus famae" est "bene
videri."
10. cum digno digna sermo humilis aut popularis
ferar tempus subiunctivum praesens, non indicativum futurum
II. [Tib]3.14 = 4.8
1. natalis dies natalis. Non scimus utrum
natalis Sulpiciae an Cerinthi sit.
rure casu ablativo; forma usitata est "ruri," locativa,
cuius ultima syllaba longa est.
molesto ad "rure" adiunctur, non ad "Cerintho" in proximo
versu
2. Cerintho Cerinthus est iuvenis quem amat Sulpicia.
Non scimus quis erat, nec eius nomen verum.
4. frigidus id est, "malus" aut "non amatus";
flumen Arno non vere frigidum est.
Arretino agro casu ablativo, sc. "ex" aut "in";
Arretium est oppidum in Tuscania.
5. Messalla avunculus et tutor Sulpiciae.
Valerius Messalla Corvinus erat frater matris eius.
studiose Quis est mensura ultimae syllabae? Quis
igitur est haec vox: nomen, casu vocativo, an adverbum?
mei casu genitivo, obiectivo
6. non tempestivae id est, intempestivae
propinque cognatus; Sulpicia avunculum suum etiam
adloquitur.
viae id est, itinera; "non tempestivae viae" est
"non volo iter nunc facere." Hic versus corruptus est; fortasse
legendus "non tempestivam sic properare viam"?
7. animum sensusque meos sunt quos relinquit.
8. arbitrio meo forma usitata est casu genitivo;
casus ablativus proprium artis legalis videtur.
III. [Tib]3.15 = 4.9
1. iter triste est iter intempestivum de quo in
priore carmine legimus
puellae aut casu genitivo cum "animo," aut casu dativo
cum "sublatum (esse)"
2. suo fortasse legendum est "meo" aut "tuo."
3. omnibus nobis id est, Sulpicia et Cerinthus et
alii amici Sulpiciae
4. qui nomen antecedens est "die"; rectius
sit "id quod"
IV. [Tib]3.16 = 4.10
1. gratum est gratias ago; acerbe dictum
securus sine cura, cum aequo animo
2. male maxime, valde
Simpliciter: "Mihi placet ut tu tibi securus sit et tu tibi de
me multum permittat. Non volo ineptissima esse nec subito perire."
3. togae Bonae matronae stolam, meretrices et liberae
togam gerunt.
3-4. pressum quasillo scortum meretrix quae multam
lanam portat. Lanam trahere et texere pensum servile et difficile
erat.
4. Servi filia Sulpicia Sulpicia est patricia, dissimillima
meretricibus et servis.
5. sunt, quibus Sulpicia non dicit qui sint:
sui propinqui et amici, aut alius iuvenis?
illa est "maxima causa" in versu proximo.
quibus, dolori ambo sunt casu dativo. Simpliciter:
"sunt qui timent ne cedam..."
6. ignoto toro id est, Sulpicia dicit rivalem suam
non honestam esse, nec dignam Cerintho.
V. [Tib]3.17 = 4.11
1. tuae puella casu genitivo, non dativo
2. corpora corpus et membra
calor febris
3-4. "nisi vis me valere, volo mori."
4. optarim optaverim
5-6. Idem significant quam 3-4. Morbus Sulpiciae misericordiam
Cerintho non satis commovet.
6. lento pectore lenta mente, sine dolore
VI. [Tib]3.18 = 4.12
1-2. aeque ... ac tam ... ut, sed modus indicativus
sequitur.
3. tota iuventa ablativus temporalis; quia
Sulpicia etiam iuvenis est, significat "per totam vitam"
4. cuius casu genitivo, cum "paenituisse"
5. quam constructio comparativa
quod coniunctio, non pronomen
Structura orationis est: "Si umquam peiora stulta commisi quam
quod te reliqui (volens nihil dicere de amore), utinam tu me non ames."